Aves, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius: 78-84

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

http://doi.org/10.5281/zenodo.3922346

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/AAFCA22F-1980-4B62-9149-8887F1C1FDC1

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:AAFCA22F-1980-4B62-9149-8887F1C1FDC1

treatment provided by

Admin

scientific name

Aves
status

clas. nov.

Aves  ZBK  [ clas. nov.]

AVES.

AEREAE vocales Volucres pulcherrimae, Mandibulis protractis nudis, Corpore pennis imbricato, Alis duabus pennatis volitantes bipedes dignoscuntur.

AVES levissimae modicae magnitudinis, tectae pennis plumisque, destitutae Auriculis, Labiis, Cauda, Scroto, Dentibus, Utero, Epiglottide, Fornice, Corpore calloso, Diaphragmate.

PENNAE avibus propriae imbricatim in quincuncem dispositae, interstinctae Plumis, distinctae a Remigibus Rectricibusque, omnes, e basi cylindro concavo vasi lymphaticis simili, elongatae bifariam radiis parallelis approximatis distinctis itidem pinnatis.

Colore ludunt, sed variant aetate, sexu, tempestate; constantiores Remiges & Rectrices, quae attente notandae. (*)

OVA his, animalibus communia (pag. 9. n. 3.) numero diversis vario, sed majora pro mora exclusionis siccae, semper putamine calcareo obtecta, incubatu calido excludenda plerumque Parentis.

DIVIDITUR Avium corpus in Caput, Truncum, Artus.

CAPUT impositum Collo elongato, erectiusculo, teretiusculo.

Mandibulae nudae, edentulae, exporrectae in Rostrum corneum, Naribus pertusum, basi quibusdam Cera nuda vestitum, Vibrissis pectinatim digestis ad faucis exterioris margines.

Lingua carnosa, cartilaginea, emarginata, lacera, ciliata, integra s. acuta.

Oculi laterales palpebris, Membranaque nictitante.

Aures truncatae absque auriculis

Ornamenta verticis e Crista pennacea s. Caruncula frontis gulaeve.

TRUNCUS ovatus constans Dorso coadunato macro, subtus Sterno magno carinato musculosissimo, Claviculis coadunatis in Furcam, Abdomine minore postice sub uropygio perforato ano, genitalibus communi.

ARTUS comprehendunt Alas, Caudam, Pedes.

Alae 2 ex Brachio & Cubito manibus privato constant, quae postice fornicato-ciliatae Pennis Remigibus: exterioribus Primoribus Cubiti, posterioribus Secundariis brachii, ala notha supplente rudimentum Pollicis. Hae remiges proxime teguntur Tectricibus alarum proximis & ultra.

Cauda ex Uropygio cordato, gemina glandula foeto, supra pertuso, poro penicillo cincto, ambitu ciliato Pennis Rectricibus saepius 12: pede longioribus in Macrouris, brevioribus in Brachyuris, suntque vel aequales (C. integra), vel ad latera breviores (cuneata), vel ad latera longiores (forficata).

Pedes 2, ex Femore, Tibia, Digitis & Unguibus.

Femora carnosa, pennis tecta, sed seminuda in Grallis.

Tibiae tendinosae, plerisque nudae, angustae, rarius hirsutae, paucis Calcari postice cornutae.

Digitis pedes insistentes saepius 4, anterioribus plerisque tribus, pollice unico postico, nisi in scandentibus digitis anticis duobus totidemque posticis, vel cursoriis absque postico. Fissi sunt & distincti Digiti in plerisque terrestribus (Fissipedes); semipalmati in palustribus; membranis vel Lobati, aut membrana toti Palmati (Palmipedes) in natantibus.

Unguibus instruuntur Digiti plerumque, rarius posticus absque articulo est.

VOLATILIA haec, Telluris vigiles libidinosique musici, plerumque inermia sunt, cum Alarum remigibus se facile in aethera recipiant ab hostibus terrestribus, & Caudae rectricibus a�reos diverso volatu eludant, nisi in terra negotiari necesse sit, dum odor vel ingratus hostes arcet, vel abolitus occultat; dum aliae speculantur hostemque appropinquantem indicantque aliis.

ARMA paucis: Cornua Meleagridi cornutae, Anhimae.

Calcaria Pavoni, Phasiano.

Spinae (axillares) Struthione Camelo, Fulicae spinosae, Charadrio spinosi, Anhimae.

VENERE monogama junguntur pleraeque Aves, polygama pauciores, ut Gallinae, Anates. Illae utriusque sexus conjunctis viribus struunt nidum saepe artificiosissimum, uteri succedaneum, incubant sedulae ovis, pullos famelicae alunt, fovent, curant, pro aris & focis defendunt (*), dum in his otientur mares.

MIGRATIONES annuas inter septentrionales aestivas & australes hybernas plagas arcticae Telluris instituunt non paucae, ne hyeme demergerentur boreales omnes apud nos insectivorae; sic migrant plurimi Passeres, inprimis tenuirostres ob desectum insectorum; Grallae ob denegatum glacie aditum vermibus & amphibiis; Anseres ob congelatas aquas includentes pisces &c. Revocant vero easdem Dies aestatis longiores, ciborum copia, densiores, vestitus, nuptiae paratae.

OPERA nec sine fructu peragunt sua singulae: sedentes Accipitres cadavera auferunt, ut vivis parcant; incedentes Picae quisquilias impuras verminosasque devorant; natantes Anseres aquarum nimios hospites minuunt; vadantes Grallae inquirunt in paludum animalcula; currentes Gallinae decidua Grana legunt; salientes Passeres arbustarum herbarumque semina insectaque carpunt; eoque varia semina Piscium, Insectorum Plantarumque saepius in remotissima loca serunt. Conquiruntur venatu, Falconaria; Aucupio instituuntur Falcones ad venatum, Diomedeae ad piscaturam, Passeres ad Musicam. Mansuescunt Gallinae, Anates, Passeresque varii: in ornithone s. Aviario coluntur ob carnes, ova, plumas, pennas, pulchritudinem, sonum. Asservantur exuviae, siccatae, spiritu contentae.

ORNITHOLOGI eminent inter veteres Bellonius, Gesnerus, Aldrovandus; inter recentiores Willugbaeus; inter recentissimos Marsigli, Albinus, Seba, Catesbaeus, eximiusque Edwardus. Systematici Rajus, Barrere, Kleinius, Moehringius.

ORDINUM Characteres.

I. ACCIPITRES.

Rostrum (Uncus trahens) subincurvatum: Mandibula superiore pone apicem utrinque dente armata: Naribus patulis.

Pedes insidentes, breves, robusti: Digitis sub geniculis verrucosis; Unguibus arcuatis, acutissimis.

Corpus capite Colloque musculosis; Cute tenaci. Impurum.

Victus: Laniena rapinaque e cadaveribus.

Nidus in altis; Ova circiter 4; Femina praestantior; Monogamia.

II. PICAE.

Rostrum (Cuneus sarriens) cultratum dorso convexo.

Pedes ambulantes, breves, validiusculi.

Corpus tenaciusculum, Impurum.

Victus e Quisquiliis.

Nidus in Arboribus; Mas alens feminam incubantem; Monogamia.

III. ANSERES.

Rostrum (Cribrum colans) laeve, epidermide tectum, apice auctum.

Pedes natatorii digitis membrana palmatis; Tibiis compressis, brevibus.

Corpus pingue, Cute tenaci, Plumis praestantioribus. Rancescens.

Victus in Aquis ex plantis, piscibus, &c.

Nidus saepius terrestris; Mater non porrigit pullis; frequentius Polygamia.

IV. GRALLAE.

Rostrum (Bacillus tentans) subcylindricum.

Pedes vadantes Femoribus seminudis.

Corpus compressum pelle tenuissima; Cauda brevi. Sapidum.

Victus in Paludibus ex Animalculis.

Nidus in terra saepius; Nuptiis variis.

V. GALLINAE.

Rostrum (Harpa colligens) convexum: Mandibula superiore fornicata supra inferiorem; Naribus membrana cartilaginea fornicatis.

Pedes cursorii Digitis subtus scabris.

Corpus sebaceum, musculosum. Purum.

Victus e Granis in ingluvie macerandis. Pulveratrices.

Nidus in Terra absque arte. Ovis numerosis. Pullis cibus demonstrandus. Polygamia.

VI. PASSERES.

Rostrum (Forceps excipiens) conico-acuminatum.

Pedes salientes, teneri, fissi.

Corpus tenellum: Granivoris Purum. Insectivoris Impurum.

Victus e Seminibus aut Insectis.

Nidus artificiosus; Pullis cibus inculcandus. Monogamia.

CHARACTERES AVIUM.

I. ACCIPITRES.

40. Vultur Rostrum aduncum. Caput denudatum. 41. Falco Rostrum aduncum basi Cera tectum. 42. Strix Rostrum aduncum basi Setis tectum. 43. Lanius Rostrum rectiusculum.

II. PICAE.

* Digitis anticis 2, posticis 2. 44. Psittacus Lingua carnosa. Mandibula superior adunca. 45. Ramphastos Lingua pennacea. Mandibula superior inanis. 52 Cuculus Lingua cartilaginea. Mandibula superior naribus marginatis. 53. Jynx Lingua lumbriciformis. Mandibula superior teretiuscula. 54. Picus Lingua lumbriciformis. Mandibula superior prismatica. * Digitis anticis 3, postico 1. Lingua mcisa. 48. Corvus Mandibula superior cultrata basi setis tecta. 49. Coracias Mandibula superior cultrata basi nuda. 55. Sitta Rostrum porrectum, rectum. 57. Merops Rostrum arcuatum, carinatum. 60. Trochilus Rostrum filiforme, capite longius. * Digitis anticis 3, postico 1, Lingua integra. 46. Buceros Mandibula superior fronte osseo-gibbosa. 47. Crotophaga Mandibula superior compressa, infracta, transverse sulcata. 50. Gracula Mandibula superior compressa, laevis, basi nuda. 51. Paradisea Mandibula superior ad medium usque plu- moso-holosericea. 56 Alcedo Mandibula superior angulata. Lingua brevissima. 58. Upupa Rostrum arcuatum. Lingua obtusa. 59. Certhia Rostrum arcuatum. Lingua acuta.

III. ANSERES.

* Rostro apice unguiculato. 61. Anas Nares ovales. Dentes lamellosi. 62. Mergus Nares ovales. Dentes subulati. 64. Procellaria Nares in cylindrum connatae. 65. Diomedea Nares subcylindricae, distantes. 66. Pelecanus Nares lineares. Facies nuda. Pedes Digitis omnibus palmatis. * Rostro apice simplici. 67. Ph � ethon Rostrum cultrato-subulatum, fauce ampliore. Pedes Digitis 4 anticis. 63. Alca Rostrum transverse fasciatum. Pedes absque postico.

Kingdom

Animalia

Phylum

Chordata

Class

Aves