Insecta, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius: 339-344

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

http://doi.org/10.5281/zenodo.3922356

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/9584517B-E62D-4456-B9A0-6B65B8273B6C

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:9584517B-E62D-4456-B9A0-6B65B8273B6C

treatment provided by

Admin

scientific name

Insecta
status

clas. nov.

Insecta  ZBK  [ clas. nov.]

INSECTA.

ANIMALCULA polypoda, poris lateralibus respirantia, Cute ossea cataphracta; Antennis mobilibus sensoriis capitis instruuntur.

CORPUS horum dividitur in Caput, Truncum, Abdomen, Artus:

CAPUT plerisque distinctum, inftruitur Oculis, Antennis, saepiusque Ore; destituitur Cerebro, Naribus, Auribus.

Oculi plerisque bini, absque palpebris, simplices aut compositi, quibus vident colores.

Antennae articulatae, sensu nobis ignoto, sunt setaceae, filiformes, moniliformes, clavatae, capitatae, fissiles, pectinatae, barbatae.

Palpi articulati, ori affixi, plerisque sex.

Os plerisque sub capite, quibusdam in pectore; Rostro, Maxillis transversis, Dentibus, Lingua, Palato.

TRUNCUS, inter Caput & Abdomen, pedatus, supra Thorace, subtus Pectore, postice Scutello constans.

ABDOMEN Ventriculo, Intestinis, Visceribusque foetum, annulatum, Spiraculis lateralibus pertusum.

ARTUS sunt Cauda, Pedes, plurimisque Alae:

Cauda abdomen terminans, est vel solitaria s. bicornis; simplex s. armata Forcipe, Furca, Seta, Chela s. Aculeo simplici s. composito, laevi s. serrato.

Pedes Femoribus, Tibiis, Tarso, Digito, Unguibus; Manus (Chela) nonnullis, simplex Pollice mobili; Posteriores pro usu cursorii, saltatorii, natatorii.

Alae duae s. quatuor, sunt vel planae, plieatiles, erectae, patentes, incumbentes, deflexae s. reversae.

Elytra (alae superiores) crustacea bina, mobilia, laevia s. scabra, striata s. sulcata s. punctata, tegentia alas inferiores. Hemelytra media quasi alas inter & elytra.

Halteres sub alis dipterorum ex petiolo capitati.

SEXUS Mas & Femina generant Perfecta.

Neutra nonnullis societate foederatis.

METAMORPHOSIS plurimis triplex, mutanda structura exutis ovi tunicis una post alteram.

Ovum sub minima mole vesicaria excluditur.

Larva (Eruca) succosa, mollior, major, aptera, sterilis, tardior, apoda saepe, saepeque polypoda, vorax alimento proprio.

Pupa (Nympha) siccior, coarctata, durior, nuda s. folliculata, saepe absque ore.

Haec vel Pedata 1. 2. 3. vel Apoda 4. 5.

1. Completa omnibus partibus agilis. (Aranea, Acarus, Oniscus.)

2. Semicompleta solis alarum rudimentis (Gryllus, Cicada, Cimex, Libellula, Ephemera.)

3. Incompleta alis pedibusque immobilis. (Apis, Formica, Tipula.)

4. Obtecta thorace abdomineque distincto corticata. (Lepidoptera) eaque vel nuda, vel folliculata.

5. Coarctata intra globum. (Musca, Oestrus.)

Perfectum generans, agile, antennis instructum.

Triplex itaque structura & cognitio ejusdem animalis.

HAEC Muta, nisi alio proprio instrumento sonora; Surda, stridorem aetheris licet percipiant; Plura ubique plantarum speciebus, sed ob patentiorem sibi regionem in orbe pauciora: Tropica, Arctica s. hodie ignota Antarctica; singula demum Minima, exceptis aquaticis, sed universa maximae molis animantia, effectuque pariter maxima, sed magis occulto magisque disperso, ideoque minus co�rcendo; totidem etenim sunt Naturae annui ministri, propriis negotiis peragendis praefixi, quot muniis sufficiant, proportionem inter plantas servando, superflua, mortua, putrida consumendo, aliis demum, imprimis avibus, in alimentum cedendo.

ENTOMOLOGI praestantiores figuris, proprietatibus, attributis inclaruere:

Metamorphosii Goedart, Meriana, Albinus, Frisch, Wilkes, Roesel!

Philosophi Swammerdam, Reaumur! De Geer.

Descriptores Rajus, Fauna svecica.

Monographi Lister, Schaeffer, Clerk.

ORDINES ab Alis desumsi.

? Superiores ? crustaceae totae - - Coleoptera - 1. Alae 4 ? ? semicrustaceae - - - Haemiptera 2. ? Omnes ? imbricatae squamis - Lepidoptera 3. ? membranaceae ano ? mutico Neuroptera 4. ? aculeato Hymenoptera 5. Alae 2, Halteres loco posticarum - - - Diptera - 6. Alae 0 s. absque Alis & Elytris - - - - Aptera - 7.

Quaeso ne haec legentes,

quoniam in his spernunt multa,

etiam relata fasitidio damnent,

cum in contemplatione naturae

nil possit videri supervacaneum.

Plin.

I. COLEOPTERA.

* Antennis clavatis.

170. Scarabaeus Antennae clava fissili. Tibiae antice dentatae. 171. Dermestes Antennae clava perfoliata. Caput inflexum sub thorace vix marginato. 172. Hister Antennae clava solida, Caput retractile intra thoracem. 178. Attelabus Caput postice attenuatum. 177. Curculio Antennae insidentes Rostro corneo. 173. Silpha Thorax Elytraque marginata. 175. Coccinella Antennae clava truncata. Palpi ..

* * Antennis filiformibus.

174. Cassida Corpus ovatum. Elytra marginata. Caput tectum clypeo. 176. Chrysomela Corpus ovatum, immarginatum. 188. Meloe Thorax subrotundus. Caput gibbum, inflexum. 187. Tenebrio Thorax marginatus. Caput exsertum: Corpus oblongum. 189. Mordella Laminae ad basin abdominis. Caput inflexum. 191. Staphylinus Elytra dimidiata alas tegentia. Vesiculae 2 supra caudam exserendae.

* * * Antennis setaceis.

179. Cerambyx Thorax lateribus mucronato-callonsus. 180. Leptura Elytra apice attenuata. Thorax teretiusculus. 181. Cantharis Elytra flexilia. Abdomen lateribus plicato-pa- pillosum. 182. Elater Pectoris mucro e poro abdominis resiliens. 183. Cicindela Maxillae exsertae dentatae. Oculi prominuli. 184. Buprestis Caput intra thoracem retractum. 185. Dytiscus Pedes postici ciliati natatorii. 186. Carabus Thorax obcordatus postice truncatus. 190. Necydalis Elytra dimidiata: alis nudis. 192. Forficula Elytra dimidiata: alis tectis. Cauda forcipata. 193. Blatta Elytra alaeque coriacea plana. Cauda supra bicornis. 194. Gryllus Elytra alaeque membranacea deflexa. Pedes salcatorii.

II. HEMIPTERA.

195. Cicada Rostrum inflexum. Pedes postici saltatorii. 196. Notonecta Rostrum inflexum. Pedes postici natatorii (ciliati.) 197. Nepa Rostrum inflexum. Pedes antici capitis cheliferi. 198. Cimex Rostrum inflexum. Pedes cursorii. 199. Aphis Rostrum inflexum. Abdomen bicorne. 200. Chermes Rostrum pectorale. Pedes postici saltatorii. 201. Coccus Rostrum pectorale. Abdomen postice setosum maribus. 202. Thrips Rostrum obsoletum. Alae incumbentes abdomini reflexili.

III. LEPIDOPTERA.

203. Papilio Antennae extrorsum crassiores. Alae erectae. 204. Sphinx Antennae medio crassiores. 205. Phalaena Antennae introrsum crassiores.

IV. NEUROPTERA.

206. Libella Cauda forcipata. Os maxillosum. Alae extensae. 207. Ephemera Cauda setis 2 s. 3. Os edentulum. Alae erectae. 208. Phryganea Cauda simplex. Os edentulum. Alae deflexae. 209. Hemerobius Cauda simplex. Os bidentatum. Alae deflexae. 210. Panorpa Cauda chelata. Os rostratum. Alae incumbentes. 211. Raphidia Cauda filo 1. Os bidentatum. Alae deflexae.

V. HYMENOPTERA.

212. Cynips Aculeus spiralis! 213. Tenthredo Aculeus serratus! bivalvis. 214. Ichneumon Aculeus exsertus! triplex. 215. Sphex Aculeus punctorius. Alae planae. Os elingue. 216. Vespa Aculeus punctorius. Alae superiores plicatae! 217. Apis Aculeus punctorius. Lingua inflexa! 218. Formica Aculeus obsoletus. Alae neutris nullae! 219. Mutella Aculeus punctorius. Alae omnibus nullae!

VI. DIPTERA.

220. Oestrus Os clausum s. nullum. 221. Tipula Os labiis lateralibus. 222. Musca Os proboscide edentulum. 223. Tabanus Os proboscide dentatum. 224. Culex Os rostro nutante univalvi. 225. Empis Os rostro inflexo. 226. Conops Os rostro porrecto geniculato. 227. Asilus Os rostro porrecto subulato. 228. Bombylius Os rostro porrecto setaceo. 229. Hippobosca Os rostro subnutante brevissimo.

VII. APTERA.

* Pedibus sex; Capite a Thorace discreto.

230. Lepisma Cauda setis exsertis. 231. Podura Cauda bifurca inflexa saltatrix. 232. Termes Os maxillis duabus. 233. Pediculus Os aculeo exserendo. 234. Pulex Os rostro inflexo.

� Mutella vide 219.

* * Pedibus pluribus (octo & ultra); Capite cum Thorace unito.

235. Acarus Oculi 2, remoti. Pedes 8. 236. Phalangium Oculi 2, approximati. Pedes 8. 237. Aranea Oculi 8. Pedes 8. 238. Scorpio Oculi 8. Pedes 10. Cauda armata. 239. Cancer Oculi 2. Pedes 10. Cauda inermis. 240. Monoculus Oculi 2. Pedes branchiales.

* * * Pedibus pluribus. Capite a Thorace discreto.

241. Oniscus Corpus ovatum. 242. Scolopendra Corpus lineare. 243. Julus Corpus subcylindraceum.