Mammalia, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius: 14-19

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

http://doi.org/10.5281/zenodo.3922344

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/D50D0066-A37D-4795-B5F8-3DDA029A4956

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:D50D0066-A37D-4795-B5F8-3DDA029A4956

treatment provided by

Admin

scientific name

Mammalia
status

clas. nov.

Mammalia  ZBK  [ clas. nov.]

MAMMALIA.

MAMMALIA haec & nulla alia mammata Animalia, ex structura, visceribus, organis homini proxima, pleraque Quadrupedia, nobiscum Continentem inhabitant, tanquam inter hostes atrocissimos, dum pauca Pinnata intra Pelagum se subducunt.

VESTITUS Quadrupedium e Pilis flexilibus, mollissimis, distinctis, injuriae minus obnoxiis; iisque fertilioribus in frigidis quam aestuantibus terris. Hi vero Pili in Aculeos coaliti (Erinaceo, Hystricibus), aculei explanati in Squamas (Mani), squamae coadunatae in Scutum (Dasypis); at pilorum vellus saepe distinctum Suturis (Cani, Equo), quae elongatae in Jubam (Equo, Sui); Sed Aquatica nuda evasere, ne madefierent, nisi in terram exire aliquando necesse habeant. Praeterea Facies saepe Verrucis, Labia Vibrissis, Mentum Barba (Homini, Simiae, Caprae) & Pedes Callis non raro notata sunt.

FULCRA, motus instrumenta, pro expeditiori fuga in evitando hostem, aut assequendo praedam Terrestribus sunt Pedes IV, quorum anteriores Palmis instruuntur, interdum tanquam Manus remoto pollice divisae (Primatibus, Didelphibus); Posteriores autem Plantis, ut validius properarent, & hi vel Palmati digitis membrana connexis, ut natarent, vel Fissi digitis separatis, ut facilius currerent, aut Talis innixi, ut firmius persisterent (Homini, Urso); Ne vero fuga detererentur inter aspera, vel denso vellere manicati (Lepori timido, Vulpi Lagopo, Bradypis), vel Ungulis tanquam calceis induti sunt digiti (bisulcis Pecoribus, Suibus), qui etiam succenturiatis muniti talis, vel Solipedes indivisis pedibus (Equis); sed in manibus saepe ungues plani, orbiculati (Homini, Simiis, Lemuribus); At vero rapaciores Ferae unguibus armatae subulatis ut praedam apprehenderent, lacerarent, terramque foderent; sed Volantia vel manibus elongatis palmatisque a�ra scandunt (Vespertiliones), vel membrana inter palmas plantasque expandenda, velificant (Lemur, Sciurus, Mus). Aliter Aquatica, quorum brachia intra latus retracta, & femora postice coadunata plantis in caudam horizontalem (Cetis).

ARMA Mammalium praeter dictos ungues, nominandosque Dentes, imprimis Cornua cartilaginea capiti inserta sunt; haec vel solida perennia (Rhinoceroti), vel ramosa annua, primumque pilosa apiceque crescentia (Cervis), vel cava vaginantia basique crescentia (Bobus, Capris, Ovibus).

CIBARIA instrumenta Dentes audiunt, qui triplices: Primores saepe compressi incisores pro evellendo, rodendo conscindendo; Laniarii conici longiores pro lacerando; Molares latiores pro conterendo, & hi obtusi phytiphagis, acutiores carnivoris; at edentula solae Myrmecophagae & Manis evasere.

UMBRACULUM est Cauda, qua turpissimae absconduntur partes; haec paucis nulla (Homini, Simiis & Muribus nonnullis), abbreviata nec femoribus longior (Lepori, Satyro, Talpae, Erinaceis), elongata ad pedum longitudinem & ultra (Canibus, Muribus, &c); harum singulae vel Nudae (Muribus), vel Prehensiles convolvendae proque quinta manu inservientes (Simiis, Hystrici, Didelphibus), vel Comosae longis setis (Equis, Bobus), vel Floccosae apice penicilliformi (Leoni mari, Muri Jaculo), vel Distichae utrinque pilosae (Sciuris, Myrmecophagae).

CUSTODES Animalium Sensus sunt pro conservatione individui; sed terrestribus Aures instructae Auriculis varia figura lobatis, pro acutiore auditu; Aquaticis vero auriculae nullae; Nasus figura varia interdum elongatus in proboscidem (Elephanti, Bestiis), situs supra Labium superius fissum (Gliribus) aut lacunosum (plerisque).

GENITALIUM curiosior indagatio abominabilis displicet, quamvis varia & singularis Clitoride, Nymphis, Scroto, Pene, qui tamen posset ad ordines naturales viam monstrare.

Venere Vaga pruriunt pleraque, ubi Mares dimicant inter se, quo valentiores polleant pro sobole vivaciore, ineuntes feminas viviparas foetum intra se excludentes, quem enixum lactant, defendunt, curant in proximas nuptias, adultioremve aetatem. Polygama autem nonnullis, ubi Mas gynaeceum ex pluribus feminis sibi associatis defendit (Phocae); paucissimis vero Monogamia est, dum Mas & Femina individui socii curam gerunt foetus (Simiae nonnullae, Lemur, Vespertiliones, Erinaceus).

MAMMAE lactantes feminis omnibus, etiam Maribus (excepto Equo) numero determinatae: Pectorales (Primatibus, Cetis); Abdominales (Didelphibus, Phocis); Inguinales (Pecoribus, Belluis); Abdominales Pectoralesque simul (Gliribus pluribus); longitudinaliter digestae (Suibus aliisque), at saepius binae pro singulo foetu ordinario.

Coluntur varia imprimis Pecora ob Carnes, Lac, Corium, Vellera, Pinguedinem; ad Onera vero Eqvus, Camelus, Elephas; instituuntur Ferae variae pro venatu, muribus, serpentibus; Vivariis asservantur rariora.

ORDINES imprimis a dentibus desumuntur:

? nullis utrinque � � Bruta. 2. ? Quadru- ? � superioribus, inferioribus ? pedia, ? pluribus � � Pecora. 6. ? (ungvibus? duobus; laniariis nullis � Glires. 5. ? armata) ? ? uno pluribus � Bestiae. 4. ? Dentibus ? ? MAM- ? Primori- ? pluribus; ? solitariis; ? quatuor Primares. 1. MALIA ? bus ? laniariis ? primori- ? ? ? ? bus ? sex obtusis Belluae. 7. ? ? ? superio- ? ? ? ? ribus ? � acutis Ferae. 3. ? Pinnata (mutica absque ungvibus) pinnis ? loco pedum instructa � � Cete. 8.

I. PRIMATES.

Dentes primores superiores IV paralleli. Laniarii solitarii.

Mammae pectorales, binae.

Palmae Manus sunt.

Brachia diducta claviculis, incessu tetrapodo valgo.

Scandunt arbores earumque gazas legunt.

II. BRUTA.

Dentes primores nulli superius aut inferius.

Incessus ineptior.

III. FERAE.

Dentes primores utrinque: superiores VI, omnes acutiores. Laniarii solitarii.

Ungues pedum acuti.

Victus ore saevientium e cadaveribus, rapina.

IV. BESTIAE.

Dentes primores utrinque numero indeterminato. Laniarii semper uno plures.

Nasus elongatus, fodiens.

Victus e succosis radicibus, vermibus.

V. GLIRES.

Dentes primores superius inferiusque 2. Laniarii nulli.

Pedes cursu salientes.

Victus rodendo cortices, radices, vegetabilia, &c.

VI. PECORA.

Dentes primores inferiores plures; superiores nulli.

Pedes ungulati, bisulci.

Victus evellendo plantas ruminandas.

Ventriculi 4: Ingluvies macerans, ruminans; Reticulum cancellatum, recipiens; Omasus multiplicatus, consumens. Abomas{?X}us sasciatus, acescens Coagulo pro sebo, ut minus alcalescant.

VII. BELLUAE.

Dentes primores plures, obtusi.

Incessus gravis.

Victus extrahendo vegetabilia.

VIII. CETE.

Pedum loco pinnae pectorales & caudae (plagiura) plana. Ungues nulli.

Dentes cartilaginei. Nasus frontis saepe fistula.

Victus e Molluscis, Piscibus.

Locus pelaguus.

Hos a Piscibus divulsos jussi Mammalibus associari ob Cor biloculare calidum, Pulmones respirantes, Aures cavas, Penem intrantem Feminam Mammis lactantem, idque ex lege naturae jure meritoque.

AUCTORES: Gesnerus, Aldrovandus diffuse, epitomator ejus Jonstonus, Rajus, paucique alii passim, sed mancam reliquerunt Historiam, de novo ordiendam secundum notas proprias; Descriptionibus attributorum, Diaeta varia, Oeconomia propria, reliquis, ut solida grana e furfurum quisquiliis depurentur; exemplaria proposui in Cane domestico, Cervo Rhenone, Mure indico, Ove Ariete.

GENERUM Characteres compendiosi.

I. PRIMATES.

1. Homo nosce te ipsum. 2. Simia Dentes laniarii, hinc remoti. 3. Lemur Dentes primores inferiores 6. 4. Vespertilio Manus palmatae volatiles.

II. BRUTA.

5. Elephas Dentes laniarii & molares; Nasus proboscide elongatus. 6. Trichechus Dentes laniarii superiores; molares ex osse rugoso. Pedes postici coadunati. 7. Bradypus Dentes laniarii & molares. Nasus obtusus. 8. Myrmecophaga Dentes nulli. Corpus pilosum. 9. Manis Dentes nulli. Corpus squamatum.

III. FERAE.

10. Phoca Dentes primores inferiores 4. Auriculae nullae. 11. Canis Dentes primores superiores intermedii lobati. 12. Felis Lingua aculeata. Ungues retractiles. 13. Viverra Lingua aculeata. Ungues exserti. 14. Mustela Dentes primores inferiores conferti: duobus alternis interioribus. 15. Ursus Dentes primores superiores excavati. Penis osse flexuoso.

IV. BESTIAE.

16. Sus Dentes primores superiores 4, inferiores 8. 17. Dasypus Corpus testa zonis intersecta. 18. Erinaceus Dentes primores superiores 2, inferiores 2. 19. Talpa Dentes primores superiores 6, inferiores 8. 20. Sorex Dentes primores superiores 2, inferiores 4. 21. Didelphis Dentes primores superiores 10, inferiores 8.

V. GLIRES.

22. Rhinoceros Cornu nasale. 23 Hyltrix corpus Spinis tectum. 24. Lepus Dentes primores superiores duplicati. 25. Castor Dentes primores superiores angulo recto excavati. 26. Mus Dentes primores superiores subulati. 27. Sciurus Dentes primores superiores cuneati; inferiores compressi.

VI. PECORA.

28. Camelus ecornis dentibus laniariis pluribus. 29. Moschus ecornis dentibus laniariis solitariis: superioribus exsertis. 30. Cervus Cornua solida, ramosa, decidua. 31. Capra Cornua tubulosa erecta 32. Ovis Cornua tubulosa reclinata. 33. Bos Cornua tubulosa porrecta.

VII. BELLUAE.

34 Eqvus Dentes primores approximati. 35. Hippopotamus Dentes primores distantes.

VIII. CETE.

36. Monodon Dens in maxilla superiore exsertus. 37. Balaena Dentes cornei in maxilla superiore. 38. Physeter Dentes in maxilla tantum inseriore. 39. Delphinus Dentes in utraque maxilla.