Vermes, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius : 641-646

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

https://doi.org/10.5281/zenodo.3922842

persistent identifier

https://treatment.plazi.org/id/80289A41-289B-41DB-9EDD-7A1AE0A97BFA

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:80289A41-289B-41DB-9EDD-7A1AE0A97BFA

treatment provided by

Admin

scientific name

Vermes
status

clas. nov.

Vermes   ZBK [ clas. nov.]

VERMES.

TARDIGRADA, mollia, pandentia, vivacissima, redintegranda, humidi Animantia, acephala, apoda, androgyna, Tentaculis dignoscenda.

IMPERFECTA veteribus, nec inepte, dicta animantia, destituuntur Capite, Auribus, Naso, Oculis pleraque (a). Pedibus, Pulmonibus, ab Insectis itaque diversissima, a quibus dudum removi naturae cryptogama, sunt: Intestina, Mollusca, Testacea, Lithophyta, Zoophyta.

INTESTINA terrena quondam dicta, ob summam simplicitatem corporis, terebrant omnia; perforat Gordius Argillam, ut aqua tranet, Lumbricus Humum, ne situ corrumpatur; Myxine Cadavera, ut liquescant; Furia Animalia, ut occidantur; Teredo Ligna, ut destruantur; quemadmodum Pholades, & Mytili Lithophagi Petras, ut solvantur.

MOLLUSCA nuda, brachiata, vagantur pleraque per maria, coelo resplendentia, tanquam totidem lucernis tenebricosum illuminant abyssum Phosphorea, ut quod est inferius, sit tanquam superius.

TESTACEA mollusca domiporta, calcareaque domuncula nobilitata, calcifica, & ipsa saepe calcivora, insectis opposita, specierum numero, magna Naturae ludentis varietate, multiplicata (b) Testas polydaedalas Conchyliorum parium, aeque attente legit summa sapientia, ac care emit erudita luxuria, a quisquiliis (c), ad Ammirales, Scalaresve, Margaritis (d) suis pretiosiores, quas Artificum politura vitiando nobilitat, ut pulchrius pateat in Tritonis Cochleis vividis ad Umbilicum, Apertura cum Labro exteriore interioreve, saepe dentato ad Columellam, circa quam Spirae Anfractus laeves, sulcati, striati, angulati, nodosi, aculeati, spinosi, frondosi usque in Mucronem apicis; & ut intueatur in Veneris Conchis vividis lectis, testarum nativa paria, determinatam figuram, valvulas (sinistram & dextram) aequales l. inaequales, aequilateres l. inaequilateres; inferius dentatos Cardines inter Nates umbonum, posterius Ani impressuram, anterius Vulvae rimam, Labiis Nymphis que conniventem, Hymene obtectam, exterius Marginis ambitum. Meretur imprimis inquirere in fossilium hodie deperditorum protypa, imprimis Anomiarum, abyssi cimelia, cum alia sint Terrestria, Lacustria, Littorea, Maritima, Pelagia alia.

LITHOPHYTA Mollusca, animalcula composita testarum, Testisque innixa. Corallia haec prisci plantas a�ris contactu lapidescentes judicabant, sed recentioribus etiam ex suo semine Lapides germinare, imprimis ob calcaream horum indolem visa, usque dum Marsiglii diligentia extraxerat e mari Corallia vegetantia floribus hexandris hexapetalis, a contactu a�ris se contrahentibus, inque aqua denuo expandendis; at eadem tempestate Peysonellus Corallia ex animalculis fabricari, ultra seculum post eandem apud sapientiores indos ratam sententiam (e), primum vidit vix audiendus, nisi Tremblaeus Hydras omnium admiratione detexisset, & ad littora curiosos allicuisset, quo via per Ellisii Sertularias ad Corallia aperta fuit.

ZOOPHYTA composita Animalcula, in bivio Animalium Vegetabiliumque constituta, radicata pieraque caulescunt multiplicata vita ramis, gemmis caeduis, metamorphosique florum animantium, sponte sese moventium, in capsulas seminiseras transeuntium; ac si Plantae essent Zoophyta, sensu motuque destituta; & Zoophyta verae plantae, sed systemate nerveo, sensus motusque organo, instructae; equidem his inesse sensum, quae nec animalium, nec fruticum, sed tertiam ex utroque naturam habent. Plin.

AUCTORES Vermium pretiosi: Intestinorum vix ulli; Molluscorum pauci; Testaceorum primarii: sobrius Bonannus, ditissimus Listerus, solidissimus Rumphius, curiosissimus Petiverius, absolutissimus Gualtierus, nitidissimus Argenville, omniumque pulcherrimus Kratzensteinii Regenfusius (f), nec non Columna, Barrelierus, Plancus, Kleinius, alii. Lithophytorum Comes Marsiglius, oculatus Donatus. Zoophytorum lynceus Eilisius.

Mihi contuenti sese persvasit rerum Natura, nihil incredibile existimare de ea.

Plin. XI: 3.

GENERUM Characteres.

I. INTESTINA Animalia simplicia, nuda, artubus destituta.

244. Gordius Corpus filiforme, aequale, laeve. 245. Furia Corpus filiforme, aequale aculeis distichis reflexis. 246. Lumbricus Corpus teres, annulatum. 247. Ascaris Corpus teres, aequale, utrinque attenuatum. 248. Fasciola Corpus planiusculum: apertura terminali ventralique. 249. Hirudo Corpus ore caudaque orbiculo dilatabili. 250. Myxine Corpus carinatum, ore maxilloso tentaculato. 251. Teredo Corpus teres, ore tentaculato maxillisque hemisphaericis.

II. MOLLUSCA. Animalia simplicia, nuda, artubus instructa.

252. Limax Corpus repens, antice Tentaculis 4, foramineque laterali. 253. Doris Corpus repens, antice Tentaculis 8. 254. Tethys Corpus bilabiatum, apice foraminibus 2, Tentaculis 2. 255. Nereis Corpus repens, lineare; Tentaculis distiche pedatum. 256. Aphrodita Corpus repens, ovale, tentaculis distiche pedatum. 257. Lernaea Corpus affixum ore, appendiculatum, brachiatum Tentaculis 2. 258. Priapus Corpus affixum basi, ore terminali. 259. Scyllaea Corpus natans, compressum, pedatum, tentaculis 6. 260. Holothuria Corpus natans, apice Tentaculis pendulis. 261. Triton Corpus pedatum, Tentaculis XVI: posticis 6 cheliformibus. 262. Sepia Corpus natans, carnosum, ore supra cincto brachiis 6. 263. Medusa Corpus natans, gelatinosum, ore subtus centrali. 264. Asterias Corpus vagum, coriaceum, Tentaculis muricatum, ore subtus 5-valvi. 265. Echinus Corpus vagum, crustaceum, aculeatum, ore subtus 5-valvi.

III. TESTACEA Mollusca simplicia, domo calcarea obtecta.

* Multivalvia.

266. Chiton Testis pluribus, dorsalibus, ordine longitudinali. 267. Lepas Testa multivalvi, inaequivalvi, sessili.

* * Bivalvia Conchae.

268. Pholas Testa Cardine recurvato. 269. Myes T. Cardinis Dente crasso, vacuo. 270. Solen T. Card. Dente acuminato, vacuo. 271. Tellina T. Card. Dentibus: lateralibus alterius vacuis. 272. Cardium T. Card. Dentibus lateralibus remotis penetrantibus. 273. Donax T. Card. Dentibus: laterali remoto vacuo. 274. Venus T. Card. Dentibus approximatis, divaricatis. 275. Spondylus T. Card. Dentibus 2 foraminulo intermedio. 276. Chama T. Card. dentibus 2, obliquis, obtusis. 277. Arca T. Card. Dentibus numerosis, penetrantibus. 278. Ostrea T. Cardine edentulo, scrobiculo ovato. 279. Anomia T. Card. edentulo, lineari, marginali. 280. Mytilus T. Card. edentulo, subulato, distincto. 281. Pinna T. Card. edentulo, coalito.

* * * Univalvia Spiralia Cochleae.

282. Argonauta Testa uniloculari Animali Sepia. 283. Nautilus T. Polythalamia foramine communicante. 284. Conus T. Apertura effusa, lineari, edentula. 285. Cypraea T. Apertura effusa, utrinque dentata. 286. Bulla T. Apertura subeffusa, obliquata. 287. Voluta T. Apertura effusa, columella plicata. 288. Buccinum T. Apertura canaliculo dextro. 289. Strombus T. Apertura canaliculo sinistro. 290. Murex T. Apertura canaliculo recto. 291. Trochus T. Apertura coarctata, subtetragona. 292. Turbo T. Apertura coarctata, orbiculari. 293. Helix T. Apertura coarctata, lunari. 294. Nerita T. Apertura coarctata semiorbiculari. 295. Haliotis T. Aperturae labro dilatato pertuso.

* * * * Univalvia absque spira regulari.

296. Patella Testa conico-patente. 297. Dentalium T. libera subulata utrinque aperta. 298. Serpula T. adnata, tubulosa, inferne clausa.

IV. LITHOPHYTA Mollusca composita, basin solidam aedificantia.

299. Tubipora Corallium tubis cylindricis. 300. Millepora Corallium tubis obconicis teretibus. 301. Madrepora Corallium tubis stellatis.

V. ZOOPHYTA Plantae vegetantes floribus animatis.

302. Isis Stirps radicata, lapidea, nuda, geniculis corneis. 303. Gorgonia Stirps radicata, cornea, crustata, continua. 304. Alcyonium Stirps stuposa, corticata, continua. 305. Tubularia Stirps fistulosa, tunicata, subgeniculata. 306. Eschara Stirps papyracea, nuda, porosa. 307. Corallina Stirps fibrosa, crustata, articulata: articulis multifloris. 308. Sertularia Stirps fibrosa, nuda, articulata: articulis unifloris. 309. Hydra Stirps subradicata, gelatinosa, apice florifera. 310. Pennatula Stirps libera, pennata, basi ore instructa. 311. Taenia Stirps libera, moniliformis, articulata. 312. Volvox Stirps libera, globosa, sobole nidulante.

Kingdom

Animalia

Class

Vermes

GBIF Dataset (for parent article) Darwin Core Archive (for parent article) View in SIBiLS Plain XML RDF