Amphibia, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius: 194-196

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

http://doi.org/10.5281/zenodo.3922350

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/E25D6069-518D-497E-B81C-38E9A6EF1EC7

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:E25D6069-518D-497E-B81C-38E9A6EF1EC7

treatment provided by

Admin

scientific name

Amphibia
status

clas. nov.

Amphibia  ZBK  [ clas. nov.]

AMPHIBIA.

PESSIMA tetraque Animalia Corde uniloculari uniaurito, Pulmonibus arbitrariis, Pene duplici dignoscuntur.

AMPHIBIA pleraque horrent Corpore frigido, Colore lurido, Sceleto cartilagineo, Cute foeda, Facie torva, Obtutu meditabundo, Odore tetro, Sono rauco, Loco squalido, Veneno horrendo; non iraque in horum numerum sese jactavit eorum Auctor.

POLYMORPHA in his Amphibiis natura duplicem vitam plerisque concessit: Aliis Metamorphosin subire, aliis Senectam exuere; aliis Ovo nasci, aliis nudos foetus parere; aliis in sicco humidoque promiscue vivere, aliis dimidio anno hyemare; aliis praedam nisu astuve assequi, aliis fascino quasi eandem in fauces revocare.

REPTILES pedati, auribus plano-denudatis absque auriculis, variam vitam ex structura agunt: Testudines muniuntur Testa; Dracones evolant Alis; Lacertae fugiunt Pedibus; Ranae absconduntur Loco; nec omnes Veneno prorsus carent, ut Bufo, Salamandra, Gecko.

SERPENTES apodes, absque Auribus surdos, a Piscibus separant Pulmones, Ovorum catena, Penisque duplex muricatus, affinitas denique cum Lacertis tanta, ac Lacertarum cum Ranis, vixque limites admittens. Hos nuda in terra rejectos, artuum ministerio expertes, omnium injuriae expositos, armavit Natura conservatrix suis armis, horrentibus exsecrabili Veneno, in diversis diverso. Sunt autem haec Tela dentibus simillima, sed extra maxillam superiorem collocata, proque lubitu exserenda & retrahenda, sacculo saniei affixa, quam vulnere inflant in sanguinem, tum diri effectus caussam, caeterum inertem; sicque Catonia haec morsu virus habent & fatum dente minantur, pocula morte carent, prout solide Redi. Ne vero hi spoliati miserique armis, quae ipsis superessent, nimium saevirent, decimam quamque tantum speciem armavit (?) imperans, sed versipelles eos voluit, ut dubii omnes metuerentur ab omnibus; at Beneficus Homini dedit Indis Ichneumonem cum Ophiorhiza, Americanis Suem cum Senega, Europaeis Ciconiam cum Olea.

Diagnosin, qui velit horum, eandem desumat a Pedum succedaneis Scutis abdominalibus caudalibusque; ne vero numerus alteri demtus alterique additus seducat, juvat etiam uterque connumeratus (Act. Stockh. 1752. p. 206.); ab ano utrinque Longitudo illustrat, & Color in nonnullis; cave vero ne renata sit mutilata cauda.

NANTES pinnatos aquaticos (Chondropterygios cartilagineosve dictos Pisces) Amphibiorum classem nunc subire jubent Pulmones (*) arbitrarii, Latere licet, non vero branchiis liberis, sed adnatis, respirantes; Maresque Pene duplici insidentes Feminis! ovis concatenatis foetis, foedaque Cutis, Ossaque cartilaginea, caetera. Neque hi omnes Toxico expertes, teste Pastinaca, Torpedine.

AMPHIBIOLOGI omnium paucissimi sunt, nullique veri.

Seba numero stupendo sibi ignota pulchre collegit & delineavit, sed multiplicavit, minimeque descripsit. Catesbaeus nec paucos Serpentes pulchrius delineavit, quam notavit.

GENERUM Characteres.

I. REPTILES pedati, spirantes ore:

103. Testudo Corpus Testa munitum. 104. Draco Corpus Alis volatile. 105. Lacerta Corpus (Testa Alisve) nudum, caudatum. 106. Rana Corpus similiter nudum, e caudatum.

II. SERPENTES apodes, spirantes ore:

107. Crotalus Scuta Abdominalia Caudaliaque cum Crepitaculo. 108. Boa Scuta Abdominalia Caudaliaque absque Crepitaculo. 109. Coluber Scuta Abdominalia; Squamae Caudales. 110. Anguis Squamae Abdominales Caudalesque. 111. Amphisbaena Annuli Abdominales Caudalesque. 112. Coecilia Rugae nudae laterales.

III. NANTES pinnati, spirantes lateribus:

113. Petromyzon Spiracula 7. 114. Raja Spiracula 5 subtus. Corpus depressum. 115. Squalus Spiracula 5 lateralia. Corpus teres. 116. Chimaera Spiracula 1. Dentes primores incisores 2. 117. Lophius Spiracula 1. Pinnae pectorales brachio insertae. 118. Acipenser Spiracula 1. Os retractile.