Pisces, Linnaeus, 1758

Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm: Laurentius Salvius: 239-243

publication ID

https://doi.org/10.5962/bhl.title.542

publication LSID

lsid:zoobank.org:pub:2C6327E1-5560-4DB4-B9CA-76A0FA03D975

DOI

http://doi.org/10.5281/zenodo.3922354

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/E48F627B-CFB0-4C41-8B2B-2DDA1EEF39D2

taxon LSID

lsid:zoobank.org:act:E48F627B-CFB0-4C41-8B2B-2DDA1EEF39D2

treatment provided by

Admin

scientific name

Pisces
status

clas. nov.

Pisces  ZBK   [ clas. nov.]

PISCES.

AQUEI Elementi muti surdique Volucres compendiosissimi respirant Branchiis liberis, natant Pinnis radiatis, vestiuntur Squamis cartilagineis.

INSTRUUNTUR Capite, Thorace, Abdomine, Cauda, Pinnis; Cerebro Medullaque spinali, Corde uniloculari uniaurito, Branchiis, Diaphragmate, Hepate Vesiculaque fellea, Liene, Renibus Vesicaque urinaria, Vesiculis seminalibus Ovariisve, Intestinis caecoque, Membrana nictitante.

DESTITUUNTUR Palpebris, Auribus Auriculisque, Collo, artuum Brachiis Tibiisque, Pene Vulvave.

DIVIDITUR horum Corpus externum in Caput, Truncum, Pinnas.

CAPUT compressum (Cathetoplateum) s. depressum (Plagioplateum).

Os Labiis mobilibus, aut fixis clausile.

Dentes saepe in Maxillis, Lingua, Fauce.

Oculi 2, nudi, membrana nictitante; Pupilla globosa.

Nares pertusae, saepe geminatae, minus prominentes.

Cirri filiformes, molliusculi, labiis interdum inserti.

Aperturae branchiarum per branchias in os hiantes.

Opercula branchias tegentia, aperturas claudentia.

Branchiae extus spirantes comprimendae, saepius quatuor, radio arcuato osseo adnatae, radiis liberis pectinatae.

TRUNCUS squamosus, mucosus, oblongus, postice angustatus in Caudam: Squamae plerisque cartilagineae, rarius ciliatae, nonnullis osseae ut piscis loricatus evadat.

Linea lateralis utrinque distincta a linea interstitiali, saepius ex glandulis punctata, rarius loricata, utraque recta aut curvata.

Thorax refertus Corde intra Pericardium suum.

Abdomen costatum Visceribus, Intestinis, Vesicula a�rea.

Anus abdomen terminans, communis Intestinis, Vesicae & Genitalibus.

Cauda postica Trunci, solida, musculosa.

PINNAE membranaceae expandendae Radiis cartilagineis: qui Spinosi duriores, ossei, simplices, pungentes. (*)

Molles flexiles, tendinei, dichotomi, mutici.

Branchiostegae sub operculis branchiarum plicatiles radiata membrana.

Dorsalis dorso longitudinalis imposita, saepe 1, rarius 2, paucissimis 3.

Adiposa, dorsalis spuria, radiis destituta.

Pectorales ad latera thoracis positae.

Ventrales abdomini subtus annexae.

Analis pone anum, sub cauda, longitudinalis.

Caudalis terminalis, perpendicularis: rotunda, integra, s. bifurca.

PISCES hi muti surdique aetheris sonum non audiunt, a�ris licet tremorem sentiant, Respirant latere extrorsum aquam, Movent se Pinnis, dum Caudali propelluntur, Dorsali Analique tamquam Gubernaculo reguntur, Pectoralibus tamquam Alis attolluntur, Ventralibus tamquam Pedibus insistunt. Fugiunt natatu diversimodo; Defenduntur Spinis tamquam murice; Victitant Muco, Insectis, Vermibus, Cadaveribus, Pisciculis, Plantis.

Historia horum ex Structura, Alimento, Solo, Moribus, Migrationibus & Usu in Piscatura, Culina, Oeconomia, Mechanica, Medicina.

LOCUS omnium aquaticus est; forte etiam omnes marini; sed alii imprimis lacustres aquas dulces inhabitantes; varii etiam fluviatiles, saepe e mari adscendentes; plurimi mere marini, qui aquas dulces non ferunt; horum plerique littora adeunt pro generandis (*) & pariendis ovis, calidiore aqua excludendis, nisi mere pelagici natantibus ovis, a littoribus semper alieni, sed omnium alii diurni, alii nocturni; illi plerique natant in aquis, hi vero saepius in fundo pascuntur. Alii demum subsolitarii vaguntur, alii gregatim degunt.

VICTUS tenuis e piscibus nuper enectis, thoracicis, exercitatis; imprimis assati, veteribus in pretio, hodiernis in deliciis.

ICHTHYOLOGI Practici Bellonius, Rondeletius, Salvianus, Gesnerus, Aldrovandus, Willugbaeus, Rajus.

Theoretici Artedi! Nos, Gronovii, Hasselqvist, radios pinnarum observarunt; At Valentinus defectum artis exposuit; Catesbaeus pulchre quosdam depinxit americanos.

Synonyma ab Artedio petenda, ego itaque ea seposui.

DIVISIONEM Piscium, artis normam, a variis partibus tentarunt varii. Recentiorum immortalis Artedi Spinosos Acanthopterygios & Inermes Malacopterygios secundum Membranam Branchiostegam secutus, sed deseruit non semel in bivio constitutum; novam itaque tentabo viam a Pedibus ante Alas, sub Alis, pone Alas sitis.

Apertura instructa operculis pinnaque branchiali: dum

Pinnae ventrales: vel nullae omnino APODES. 1.

� � ante pinnas Pectorales JUGULARES. 2.

� � sub pinnis Pectoralibus THORACICI. 3.

� � pone pinnas Pectorales ABDOMINALES. 4.

� � Destituta operculis pinnisve branchialibus BRANCHIOSTEGI. 5.

CHARACTERES PISCIUM.

I. APODES.

119. Muraena Aperturae branchiarum ad latera thoracis. 120. Gymnotus Dorsum apterygium. 121. Trichiurus Cauda aptera. 122. Anarhichas Dentes rotundati. 123. Ammodytes Caput corpore angustius. 124. Stromateus Corpus ovatum. 125. Xiphias Rostrum ensiferum.

II. JUGULARES.

126. Callionymus Aperturae branch. ad nucham. 127. Uranoscopus Os simum. 128. Trachinus Anus prope pectus. 129. Gadus Pinnae Pectorales elongatae in acumen. 130. Blennius Pinnae Ventrales didactylae muticae. 131. Ophidion Pinnae Ventrales e spina & cirrho.

III. THORACICI.

132. Cyclopterus Pinnae Ventrales connatae in orbiculum. 133. Echeneis Capitis dorsum planum transverse sulcatum. 134. Coryphaena Caput antice truncato-obtusum. 135. Gobius Pinnae Ventrales coadunatae in pinnam ovatam. 136. Cottus Caput corpore latius. 137. Scorpaena Caput cirris adspersum. 138. Zeus Labium superius membrana transversa fornicatum. 139. Pleuronectes Oculi ambo in latere altero capitis. 140. Chaetodon Dentes setacei, confertissimi, flexiles. 141. Sparus Dentes validi, incisores s. molares. 142. Labrus Pinna Dorsalis ramento post spinas notata. 143. Sciaena Pinna Dorsalis in fossula recondenda. 144. Perca Opercula branchiarum serrata. 145. Gasterosteus Cauda lateribus carinata; Spinae dorsales distinctae. 146. Scomber Cauda lateribus carinata; Pinnulae spuriae plures. 147. Mullus Squamae, etiam capitis, laxae. 148. Trigla Digiti distincti juxta pinnas pectorales.

IV. ABDOMINALES.

149. Cobitis Corpus vix ad Caudam angustatum. 150. Silurus Radius 1 pinnarum Dorsalium Pectoraliumque dentatus. 151. Loricaria Corpus cataphractum. 152. Salmo Pinna Dorsalis postica adiposa. 153. Fistularia Rostrum cylindricum operculo clausile. 154. Esox Mandibula inferior longior punctata. 155. Argentina Anus caudae vicinus. 156. Atherina Fascia lateralis longitudinalis argentea. 157. Mugil Mandibula inferior intus carinata. 158. Exocoetus Pinnae Pectorales longitudine corporis. 159. Polynemus Digiti distincti juxta pinnas pectorales. 160. Clupea Abdomen carinatum serratum. 161. Cyprinus Membrana Branchiostega triradiata.

V. BRANCHIOSTEGI.

162. Mormyrus Dentes emarginati. Squamae imbricatae. 163. Balistes Dentes utrinque octo. Pinna Ventralis solitaria. 164. Ostracion Dentes utrinque plures. Corpus test� ossea. 165. Tetrodon Dentes utrinque duo. Abdomen muricatum. 166. Diodon Dentes utrinque solitarii. Corpus echinatum. 167. Centriscus Pinna Ventralis solitaria. Corpus loricatum spina. 168. Syngnathus Pinnae Ventrales nullae. Corpus articulatum. 169. Pegasus Pinnae Ventrales binae. Corpus articulatum.