Myrmica tuberum

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 939-940

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/ED4C9A98-EFFC-415F-3E79-E2C8D4241D53

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica tuberum
status

 

8. M. tuberum  HNS 

Fabr. Piez. 407, 47. Zett. Ins. Lapp. 452, 4. [[ queen ]] [[ worker ]]. Dahlb. mscrpt. id. Formica tuberosa Latr  HNS  . Fourni. 259. [[ worker ]] [[ queen ]]. M tuberosa Lepel. S: t Farg. Hym. 183, 3.

Operaria: pallide testacea, parce pilosula, capite supra fuscomgricante, abdominis medio supra subfasciatum fuscescente, mandibulis et antennarum scapo basique flagelli pallide lestaceis; capite longitudinaliter striatulo; thorace supra contiguo nodisque pelioli parum scabriusculis; spinis metanoti parvis.

Femina: brunneo-fusca, sparse pilosula, mandibulis, antennarum scapo basique flagelli et pedibus totis dilute pallidis, ventre sordide pallescente; alis tolls lacteo-byalinis; spinis metanoti parvis dentiformibus.

Hab. in Fennia saltern australi, et teste Cel. Dahlbom in Uplandia, Ostrogothia, Smalandia et Scania. Ad Helsingfors in nido parvo loco lapidoso feminam exalatam oviparam d. 7 Aug. 1845 inveni. Feminam alatam captam ad Thorsborg Goltlandiae d. 14 Julii 1841 communicavit Cel. Dahlbom.

[[ worker ]]. Long. 1 lin. Similis praecedenti, sed paulo minor, capite minori, supra convexion, antennis paulo longioribus, gracilioribus, thoracis dorso contiguo, spinis metathoracis minoribus, colore alio & cet. bene distincta. Caput fere ut in praecedente constructum et coloratum, sed antennis nonnihil tenuioribus dilute paludis, clava articulorum trium ultimorum fusca; in medio frontis plaga nitidiuscula angusta longitudinalis a clypeo ad occiput ducta, certo situ praesertim conspicua. Thorax dorso contiguo indistincte longitudinaliter rugulosus pallide ferrugineus; spina: metalhoracis parvae dentiformes sursum nonnihil directae (tamquam in M. fuscula  HNS  , nec ut in alita prioribus horizontales); spatium inter et infra spinulas subtiliter subtransversim rugulosum (minime nitidtim). Pedes pallidi, nudi, femoribus subtus planis. Nodi subtiliter rugulosi omnique nitore destitnti. Abdomen politum fuscescens basi ventreque toto pallidis, interdum supra tantum fuscia lata fuscescente.

[[ queen ]]. Long. 1 1 / 2 lin. Capite minori supra convexiori et colore sculpturaque thoracis alia a praecedentis [[ queen ]] mox distincta. Caput parvum fere ut in [[ worker ]], sed plaga nitidiuscula frontali obsoletiori, ocelli's distinct is et antennis paullo validioribus. Thorax tumidus longitudine abdominis brunneo-fuscus totus (rubedine picea quasi interlucente), longitudinaliter subtiliter striatulus, metanotum supra subtiliter granulatum, spinis parvis dentiformibus, spatio concaviusculo infra easdem subtiliter transversim rugoso. Alae tolas albissime hyalinae, anticae long, 2 lin ,, absque vestigio areae secundae cubitalis h. e. nervulo a stigmate in nervum radialem ducto, ubi coincidnnt, desinente nec decussationem ullam formante; area radiali clausa. Nodi petioli insequaliter rugulosi. Abdomen ovale depressiusculum pallide castaneum, basi ventreque pallidioribus.

[[ male ]]. (Quem hujus speciei esse credo, simillimus est mari praecedentis nec adhuc differentiae alias invenire potui, quam magniudinem paulo minorem, oculos magis forte prominulos, pilosilatem paulo magis cinerascentem et nervum decussantem alarum paulo breviorem (h. e. nervus, qui a basi areae radialis in discum extenditnr nervumque latus discoidali-longitudinale arearum cubitalis primas et radialis formantem decussat). At forte haec forma mera varietas est praeceedentis.)

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica