Myrmica ruginodis

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 929-930

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/CDD0A3A4-B212-449B-C8ED-23A7DE40083D

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica ruginodis
status

 

2. M. ruginodis  HNS 

mihi. M. vagans Fabr  HNS  . Piez. 407, 48. Zett. Ins. Lapp. 451, 2.

Operaria: testaceo-ferruginea sparse flavo-pilosula; capite supra, abdominis dorso in medio et macula ventrali plus minus fuscescentibus; capite thoraceque longitudinaliter striatim rugulosis; metanoto spinis binis validiusculis longis; uodis petioli rugosis.

Femina: testaceo-ferruginea sparse flavido-pilosula; capite supra, abdominis dorso medio et macula ventrali plus minus fuscescentibus; capite thoraceque longitudinaliter striatim rugulosis; metanoti spinis longiusculis; alis hyalinis obsoletissime cinerascentipallescentibus, stigmate distincto cinereo-fuscescente.

Mas: nigro-fuscus nitidus parcissime tenuiter flavido-pilosulus; mandibulis, articulalionibus pedum et tarsis testaceo-pallescenlibus, antennarum flagellis apiceque abdominis obscure rufescentibus.

Habitatio et mores praecedentis, sed est fere adhuc vulgarior. Mares et feminae sat frequenter in nidis obveniunt a fine tuensis Julii usque ad initium Septembris.

[[ worker ]]. Long. 2 lin. - parum ultra. Simillima praecedenti, sed paulo major, radius fere rugosa, metanoto ante spinas longitudinaliter rugoso, spinis longioribus et nodis longitudinaliter confuse, sed non profunde rugosis. Clypeus supra sat late politus. Cetera ut in praecedente.

[[ queen ]]. Long, fere 2 1 / 2 lin. Simillima feminae praecedentis, at jam colore et spinis metathoracis duplo longioribus distincta. Caput supra fuscescens, clypeo fusciori. oculis atris; infra, pone oculos, mandibulis antennisque testaceoferrugineis; mandibulas apicibus parum fuscescentibus. Striae clypei magis confusae quam in praecedente. Thorax metanoto et pleuris obsoletissime, scutello vero distinctius fuscescentibus; spinis longiusculis. Alae ut supra; anticae long. 2 1 / 2 lin. Pedes toti pallide testaceo-ferruginei. Nodi sicut in [[ worker ]].

[[ male ]]. Long. 2 1 / 2 lin. Mari praecedentis speciei simillimus, at paullo major, robustior, capite inprimis conspicue majori, alarum stigmate distinctiori fusciori, pedibus longe nudioribus. Caput nitidum subtiliter obsolete rugulosum; clypeus politus aequalis convexiuscula. Alae ut in [[ worker ]], anticae long. 2 1 / 3 lin.; pedes tenuiter pubescentes, subnudi.

Obs. Characteribus constantibus allatis invicem manifeste distinguuntm ambae praecedentes species seorsimque prasterea vivunt. Sub nomine M. rubra Latr  HNS  . (Linn.) eas mixtim cum sequentis operariis benigne communicavit Cel. Dahlbom e Suecia. Cui vero harum trium nomen rubra retinendum, sane nescio quomodo explicetur, et forte M. rubra Latr  HNS  . alia adhuc est species quam ulla earumdem. Dom. Losana itidem vix speciem rite distinctam hoc nomine designavit (1. c. pag. 330) *). Quod cum ita sit aptissimum duxi nova fingere nomina, ne synonymo funditus, ut apparet, vago et incerto nimis pertinaciter insistens in labyrinthis erraren, unde exitum non vidi.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica