Formica herculeana

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 894-898

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/C8522CB8-A8AD-6A0B-FFA4-D480021DFD58

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica herculeana
status

 

1. F. herculeana Linn.  HNS  Fn. Suec. 1720

[[ queen ]]. Zett. Ins. Lapp. 448, 1. [[ queen ]]. Dahlb. mscrpt. [[ worker ]] [[ male ]]. F. rufa Linn  HNS  . 1. c. 1721 [[ worker ]]. Zett. 1. c. 3. id. F. intermedia Zett  HNS  . ibid. 2. [[ worker ]]. F. atra Zett  HNS  . ibid. 450, 7. [[ male ]].

Operaria: nigra, thorace, pedibus, petiolo maculaque basali abdominis obscure rubidis; squama ovata apice integro.

Femina: nitida nigra, mesopleuris, metanoto, pedibus, petiolo et macula amica abdominali obscure vel piceo-rubidis, tibiis tarsisque obscurioribus; squama ovata apice subangulatim termiuato; abdomine sparse punctato, basibus segmeutorum late politis; alis hyalinis ad costam inprimis luteo-brunnescentibus, nervis ferrugineis.

Mas: ater opacus; metanoto, pedibus, squama et marginibus membranaceis segmentorum abdominalium nitidis; apicibus coxarum et trochanterum angustissime pallescentibus, tarsis obscure rufescentibus; squama crassa supra per totam latitudinem emarginata.

Var. b. [[ worker ]]: capite subrectangulari, multo minori quam in var. a., statura corporis saepe duplo minori et ultra, colore rubido magis rufescente, F pratensis (De Geer) Dahlb. mscrpt. F. rufa Zett  HNS  . Ins. Lapp. var. b.

Hab. in Europa boreali frequenter, nidificans in truncis putrescentibus *). A Fennis dicitur Muurainen, a Suecis Hastmyra. Mares feminaeque variis temporibus aestatis obveniunt sub menss. Junio, Julio et Augusto, saepe, caussis atmosphaericis faventibus, examinibus majoribus. Adhuc d. 28 Aug. 1845 in nido ad Helsingforsiam mares plurimos nuper exclusos observavi. Varietatem b. semper mixtim cum var. a. cohabitantem inveni huicque eidem speciei certe pertinet.

[[ worker ]]. Long. 3 - 5 lin. decim. Suec, magnitudine varians. Caput nigrum subquadratic supra convexum, setis longioribus inprimis in vertice nonnullis munitum, minute punctulatum, oculoque armato praeterea subtilissime aeque ac thorax et petioli squama undulatim crebre striatulum et pilis decumbentibus parvis flavidis (singuli in punctulis jam dictis minutis) adspersum, genis magis nitidis. Palpi maxillares latere antico pilosuli, articulo primo parvo cylindricus 2 duplo longiori obconico, 3 secundo dimidia parte longiori cylindrico, 4, 5 et 6 cylindricis asqualibus articulo secundo longiores; palpi labiales pilosuli, articulis 1, 2, 3 subasqualibus apice tumidiusculis, 4 paullo longiori cylindrico vix vel paullulum breviori quam articulus ultimus palporum maxillarium. Mandibulas subnitida latae 5 - denticulatas extus punctata; pilisque sparsis obsitae. Clypeus versus frontem linea tenui transversa in medio obtuse angulatim flexa limitatus, in disco carina longitudinali (interdum) obsoleta, versus os evanescente, prominens; in margine juxta os fimbria pilorum parcorum longorum. Processus frontalis vel lamina frontalis (Dahlb. mscrpt) radices antennarum partim legens, utrinque marginibus acutis subreflexis ambitu leviter rotundato versus latera capitis spectante; intra juxta clypeum impressionis transversas subrhombeae obsoleto vestigio; in medio linea longitudinali tenui. Oculi vix prominuli subrotundi. Antennae nigra parum ultra 2 lin. longae, scapo a medio ad apicem leviter incrassata, basi parum extus curvato. Thorax obscure rubidus subcuneiformis parte crassiori antica fere 4 - plo laliori quam postica, hac vero duplo altiori quam ilia; dorso longitrorsum partim convexiusculo, seta una alterave obsito; pronoto semicirculari plano, lateribus prassertim antice praerupte in pleura deflexis; mesonotum postice angustatum convexiusculum lateribus arcuatim deflexis compressis; metanotum lineare 4 - plo angustius quam pronotum, lateribus valde compressis, postice versus petiolum obtuse subangulatim truncatum; setae subdecem in ipso divo anguli metanoti rigent; mesosternum antice duplo latius quam postice, utrinque foveola oblonga extus acute marginata, carina media postice bifida. Pedes nitidi sicut thorax colorati (coxis anticis interdum et tibiis tarsisque parum obscurioribus). Squama petioli altitudine fere abdominis anguste ovata compressa, antice perparum convexiuscula, postice obsolete concaviuscula, setis utrinque subseptem, apice nudo. Abdomen rotundato-conicum nigrum opacum, supra depressiusculum; basi ad petiolum rubido-maculata truncata subtriangulari, sicut thorax subnitida, segmentum quodvis margine apicali nitido membranaceo parum pallescente, ceteroquin pilis cinerascentibus adpressissimis parvis conspersum praeter series juxta margines apicales segmentorum sat anguste nitidos et alias ad basin eorumdem minus ordinatas e pilis longioribus flavidis erectis; segmentum ultimum sparse pilosum. Venter magis nitidus.

[[ queen ]]. Long, circitcr 5 1 / 2 - 6 1 / 2 lin. Caput proxime ut in [[ worker ]], sed majus, clypeo magis aequali absque carina media, ocellis distinctis, antennis ejusdem longitudinis, parum vero robustioribus, sculptura subtilissima undulata vix nisi in metathorace et in pleuris observanda. Thorax nitidus supra niger (rubedine interdum partim interlucente), mesopleuris et metanoto piceo-rubidis (collari interdum ejusdem coloris); formis rotundatis; pronotum arcuatum margine posteriori membranaceo-pallescente; mesonotum antice et lateribus convexum vestigiis linearum obsoletis; pro-scutellum, scutellum et postscutellum magis nitida, pilis nonnullis sparsis; metanotum lateribus convexe deflexis, postice truncatum, pilis tenuibus flavidis; mesosternum postice indeterminate obscurum subquadratum, vestigiis tantum carinae mediae et foveolarum; prosternum sicut in [[ worker ]] lateribus arcuatis, antice duplo angustius quam postice, concavum, canali mediana longitudinali divisum. Alae albido-hyalinae ad costata praesertim brunneo-lutescentes, nervis ferrugineis; anticae 6 1 / 2 lin. longae. Pedes tibiis tarsisque parum obscurioribus. Squama tenuior quam in [[ worker ]], ovata, apice obtuse subapiculato, latere anteriori et posteriori versus apicern subconcavinsculis. Abdomen sicut in [[ worker ]], basi subtriangulariter truncatum, basi truncata nitida ad maximam partem et interdum tractu infra insertionem petioli rubidis; segmenta punctis minutis et pilis adpressis et erectis ut in [[ worker ]] conspersis, apicibus quoque politis, sed obsoletissime pallescentibus, praeterea autem vittis latis politis basin cujusvis segmenti occupantibus; segmentum secundum linea basali obsoleta parum arcuata impressum. Venter magis nitidus, marginibus segmentorum magis membranaceo-pallescentibus.

[[ male ]] Long. circiter 4 lin. - Corpus totum nigrum, capite, thorace abdomineque opacis, pilisque nonnullis ut in [[ queen ]], sed adhuc obsoletioribus. Sculpture subtilis sicut in [[ worker ]], sed obsoletior. Caput parvum a latere visum ovatum h. e. supra et infra gibbum. Mandibulas angustae apicem versus parum dilatatae, obsolete subbidentatae. Palpi magis protensi. Antennae filiformes graciles, scapo flagelli longitudinem aequante. Oculi prominuli, ocelli ejusdem magnitudinis ac in [[ queen ]]. Thorax fere ut in [[ queen ]] constructus, sed pronoto anlire angustiori, mesonoto antice altiori, lineis tribus distinctis fundo politis, media duplicata a margine antico sursum ducta discumque dorsale in ipso clivo attingente ibique desinente, lineis lateralibus a margine proscutelli ad humeros in disco dorsali extensis; mesosternum undulatim subtilissime insculpiam aeque ac reliquus thorax, postice nonnihil angustatum, linea media canaliculatum. Scutellum et metanotum nitida, hoc aequaliter convexum. Alae albo-hyalinae nervis luteoferrugineis sicut in [[ queen ]], sed saepe minus coloratae; anticae 4 lin. longae. Pedes nitidiusculi graciles, articulationibus tenuiter pallescentibus, tarsis inprimis apice obscure rufescentibus. Squama petiolatus humilis, transversim subrectangularis, nitidiuscula, lateribus paulo rotundatis, margine supero toto emarginate. Abdomen pilis minoribus et longioribus fere ut in [[ worker ]], at tenuioribus, sculptura vero subtili subdistinctiori, segmentorum apicibus membranaceis nitidis, albidis. Genitalia parva, compressione tantum distincte procedentia, partibus interioribus pallidis; valvula ventralis semiovalis aequalis; vaginae internas ensiformes latiusculae, pallidas, apicibus deorsum curvatis aculiusculis; vaginae externae mullo angustiores longe stylatae, pubescentes; vaginas intermedias breviores nigrae, apicibus parum incurvis obtusis, minime uncinatis.

Obs. Hanc veram esse Linnaei herculeanam jam a frequentia est concludendum, sed femininam tantum descripsit Linnaeus aeque ac Cel. Zetterstedt 1. c. - F. rufam L, 1. c. [[ worker ]] huc quoque pertinere suadet jam satis determinatio " squama acuminata. " Plurima e ceteris synonymis, quae, praeter allata, huic tribuuntur, vel ad sequentem speciem referenda vel incerta sunt F. herculeana Losana alia est species mihi ignota.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica