Formica dominula

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 905-906

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/B8602EEE-290C-ABDC-2528-3290464CD8A7

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica dominula
status

 

6. F. dominula  HNS  .

Operaria: rufo-ferruginea levissime cinereo-micans, fronte cum vertice et abdomine castaneo-atris; palpis, antennis et pedibus lotis vel saltern tibiis tarsisque parum fuscescentibus; clypeo in medio marginis inferi distincte leviter emarginato; squama subtriangulariter rotundata, margine supero inaequali vel parum emarginata.

Femina: rufo-ferruginea parum cinereo-nitens, fronte cum occipite et abdomine atris; palpis, antennis, tibiis tarsisque fuscis; clypeo marginis inferi medio emarginato; squama subtriangulariter rotundata supra parum emarginata; alis a basi ad medium nigrescentibus.

Mas: fusco-niger, parum cinereo-nitens, pedibus fere totis et genitalibus ad partem pallide rufescentibus; clypeo infra obsolete emarginata; oculis nudis; squama transversim subrectangulari supra per totam latitudinem emarginata; valvula ventrali polita subnuda.

In Fennia australi et Karelia tantum hucusque hanc speciem observavi. Nidulatur in terra, congeriem parcissimam super nido superstruens. Servos auxiliados sibi adjungit operarias F. glebariae, cujus plura vel pauciora individua semper in nidis obveniunt. Acerrime societatem suam contra hostes defendit, sed adhuc acrius hi servi. Ad Helsingforsiam in insula Mjoeloen d. 2 Aug. 1845 coloniam hujus formicae in ripa maritima glareosa sub lapidibus parvis habitantem inveni magnam, in qua feminae plurimae nuper explicatae unicosque tantum mas adfuere; circa et sub lapides, parcius congestae erant foliola pini.

Simillima est haec species F. rufae, sed jam notis allatis differt. [[ worker ]] Long. 2 1 / 2 - 3 lin. Caput proxime ut in rufa, occipite tamen latiori obsoleteque concaviusculo (nec aequali) et clypeo infra obtuse angulatim parum emarginato, margine cetero infero utrinque leviter sinuata. Metathoracis longitudo dorsalis aequans longitudinem apicis ejusdem declivis. Abdominis basis et segmentum annale vel maculis obsoletissimis vel omnino nullis rufescentibns. Pedes in majoribus individuis rufi, tibiis tarsisque obscurioribus; in minoribus fere toti obscure rufescentes.

[[ queen ]]. Long. 4 lin. statura et formatione partium omnino ut in rufa; sed caput structura marginis clypei, ut jam dictum, alia et area frontali inter radices antennarum parum impressa triangulari opaca (nec polita); quae differentiae quoque valent de [[ worker ]] utirusque speciei. Thorax vel lotus rufus, tantum mesosterno (ut in rufa [[ queen ]]) apice obscuriori, vel mesonoto nonnumquam obsolete fusco subtrilineato. Alae colore magis nigrescente, stigmate obscure fusco anticae 4 lin. longae. Abdomen pulchre atrum sericeo-micans, basi obsolete rufescens; segmentorum basibus sat anguste denudalis pure nigris.

[[ male ]]. Long. 4 lin. Simillimus mari rufae, at mandibulae in nostro spedmine validiusculae nitidiores, apice subquinque-denticulatae, clypeus fere ut in [[ worker ]], tamen minus emarginatus; area triangularis frontis opacior; oculi nudi; alae nigredine determinatiori; squama distinctus emarginata, angulis superis acutis, supra dense subliliter ciliata (nec ut in priori pilis tantum paucis in apice utrinque); venter nitidior, valvula ventrali praesertim polita nuda, versus apicem pilis parcis flavidis adspersa. Alae anticae long. 3 3 / 4 lin.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica