Myrmica laevinodis

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 927-928

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/90C421CF-7622-05BA-1C78-FEF50BF5010B

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica laevinodis
status

 

1. M. laevinodis  HNS  .

Operaria: testaceo-ferruginea sparse flavo-pilosula, capite supra, abdominis dorso in medio et macula ventrali plus minus fuscescentibus; capite et thorace longitudinaliter striatim rugulosis; metanoto spinis binis validiusculis; nodis petioli sublaevibus,

Femina: sordide testaceo ferruginea sparse flavo-pilosula; capite, pronoto et scutello abdomineque supra et infra in medio fuscescentibus; capite thoraceque longitudinaliter striatim rugulosis; metanoto spinis brevibus validiusculis.

Mas: nigro-fuscus nitidus sparse flavido-pilosulus, mandibulis tarsisque pallide testaceis; antennis, trochanteribus, tibiis et apice abdominis plus minus conspicue fusco-pallescentibus; alis hyalinis obsoletissime cinerascenti-pallescentibus, stigmate obsolete cinerascente.

Hab. in terris borealibus sub lapidibus, muscis, caespitibus, in arena & cet. vulgaris. Infestata, aeque ac affines, ardenter pungit. Sub toto mense Augusto (praesertim versus finem) mares sat frequenter in nidis inveniuntur; feminae vero rare sunt obviae. Feminas duas exalatas d. 21 Junii in nido loco arenoso ad Helsingfors deprehendi. A Fennis dicuntur haec species et affines Kupliainen (a Kupla, vesicula; quia tales aculeo suo venenifero in epidermide cieunt), a Suecis Ettermyra.

[[ worker ]]. Long. 1 3 / 4 - 2 lin. Sordide testaceo nitidiuscula, oculis parvis prominulis rotundis atris. Ocelli nulli, Caput vertice et fronte parum obscuratis, totum longitrorsum minus regulariter lateribusque subreticulata striatulum;

linea intra longitudinali impressa nigrescente ab ore ad occiput ducla; clypeo supra et area triangulari frontis politis; mandibulae subocto-denticulatae, summis apicibus quoque politis; lamina frontalis marginibus utrinqne subrectis, parum arcuatis reflexisque. Antennae scapis ad basin arcuatim partim flexis.

Thorax capite angustior, inter mesothoracem et metathoracem parum compressus et in dorso depressum; metanotum ante spinas subtransversim rugulosum. Nodi petiolares sublaeves, nitidiusculi, sparse pilosi. Abdomen longiludine capitis ovalum, supra visum, parum latius, quam a latere visum; dorso plus minus infuscato interdum fere toto fusco; ventre puncto vel macula minori vel majori fusca, interdum obsoleta.

[[ queen ]]. Long. 2 1 / 2 lin. Sat similis operariae, sed major, obscurior, rugosior. Ocelli dislincti. Caput fuscum, mandibulis testareis apicibus anguste politis fuscis; antennis testaceis articulorum flagellatum summis apicibus fuscescentibus. Thorax mesonoto, mesopleuris et sterno testaceo-ferrugineis, ceteroquin ferrugineo-fuscescens, spinis metanoti brevibus validiusculis, subdentiformibus. Pedes toti sordide pallide-testacei, pubescentes. Nodi obsolete rugulosi. Abdomen thorace fere longius et nonnihil latius, magis rotundatum quam in [[ worker ]] supra et in medio ventris fuscescens. (Alae in nostris speciminibus desunt).

[[ male ]]. Long. 2 lin. Fusco-niger nitidus, capite parum opaciori. Caput obsoletissime tenuiter striatulum vel rugulosum, parvum. Palpi et mandibulas testaceae, hae rufescentes apicibus subseptem-denticulatis. Antennae fuscas, flagellis saltem sordide rufescentibus; scapus tertiam partem totius antennae fere excedens, longitudine prope articulorum 7 sequentium flagelli; articuli antennarum numero sunt 13. Oculi valde prominuli; ocelli distincti. Thorax altus nitidus suturis fere omnibus crenatis; metathorax tuberculo subangulari utrinque. Alas hyalinae inprimis a stigmate versus basin obsoletissime cinereopallescentes, nervis et stigmate dilute cinerascenti-pallidisi area anticarum unica discoidali subrectangulari, nervo radiali nervum transversum apicalem areas primae cubitalis decussante et vel in medio hujus areas desinente vel rarius totam hanc aream percurrente; anticae long, fere 2 1 / 4 lin. Nodi et abdomen nitida. Pedes articulationibus et tarsis totis pallide testaceis, tibiis interdum fusco-pallescentibus, tenuiter longiuscule pilosi.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica