Formica vividula

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 900-902

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/7BB629B5-D0E7-E0DF-79A3-5F876345706F

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica vividula
status

 

4. F. vividula  HNS  .

Operaria: nitida sordide testacea sparse setosa, thorace capiteque supra fuscescentibus, abdomine fusco; squama sursum subovata latere posteriori valde inclinato, antico verticali, apice rotundatim truncato.

Femina: sordide testacea, abdomine tolo subfusco, leviter cinerascenti-micante; squama sursum subovato parva, crassiuscula, apice rotundato sinuatim parum emarginato; alis hyalinis fuscescenti linctis, nervis fusco-cinereis.

Mas: nitidus fusco-testaceus, capite abdomineque obscurioribus; squama sursum subquadrata.

Hab. in caldariis temperaturae cirx. + 25 C. horti botanici Helsingforsiensis frequenter, Coccos plantarum avide investigans, agilissime cursitans, pavida. Nidificat in rimis caementi parietum et pavimentorum. Coit auctumno a fine m. Augusti ad Octobr. et Novembr.; inveniuntur tarnen saltem mares usque ad initium anni sequentis parcius. Paria copula juncta in parietibus caldariorum currentia vidi. E Rossia verisimiliter cum plautis hibernaculariis advecta est haec species, mitioris coeli primitus incola. A temperatura parum frigida cito soporatur.

[[ worker ]]. Long. 3 / 4 - 1 lin. nitida, ore cum mandibulis, capite infra, thorace subtus et pedibus sordide testaceis; capite supra lateribusque et abdomine fuscis; thorace quoque supra fusco, sed dilution h. e. colore testaceo magis inlerlucente. Setae fuscae sat validae in capite, pro- et mesonoto (pulvinar commune efficientibus) atque in abdomine conspersae, in abdomine tamen crebriores quam in cetero corpore. Antennae graciles long, fere 3 / 4 lin. Laminae frontalis inter antennas vestigia solum obsoleta, marginibus scilicet nullis, fronteque aequaliter convexiuscula inter radice antennarum pauxillum tantum tumidiuscula. Ocelli nulli. Abdomen setosum magnitudinem capitis vix superans, ovatum.

2. Long. 1 1 / 2 lin. cinereo-micans, abdomine fusco, capite supra parum fuscescente, cetero corpore sordide testaceo. Caput fere ut in [[ worker ]], scil, a latere visum ovatum, oculi parum prominuli, clypeus nitidus tumidulus in medio longitrorsum elevatus, sed differt lamina frontali parum distinction, antennis paulo validioribus licet ejusdem longitudinal, ocellis et canitie levi, certo situ micante. Scutellum deplanatum semicirculare. Metathorax postice declivis et squama nitentes; squama latere postico multo minus inclinato quam in [[ worker ]], parum concaviusculo, margine supero subtilissime (microscopice) albo-setuloso medioque leviter emarginato Alae anticae long. 1 1 / 2 lin. Abdomen longitudine capitis thoracisque, thorace fere duplo latius, setis (ut etiam ceterum corpus), sed minoribus quam in [[ worker ]] conspersum. Venter basi saepe pallescit.

[[ male ]]. Long. 3 / 4 lin. nitidus fuscus; ore, articulationibus pedum, tarsis et genitalibus testaceis. Setae corporis fere ut in [[ worker ]]. Alae ut in diagnosi feminae; anticae long. 3 / 4 lin. Squama parva sursum rotundato-quadrata, postice concaviuscula. Abdomen (supra visum) circulare, longitudine vix thoracis. Appendices genitalium vaginis externis angustis distantibus intus curvatis flavidopilosis, internis tenuibus rectis.

Subdivis. 3. Corpore mediae vel parvas magnitudinis; [[ worker ]] capite abdomine minori, saepe duplo minori, thorace ut in Subdivis 2 constructo; [[ queen ]] [[ male ]] alis area discoidali subrectangulari praeditis; [[ male ]] genitalibus in hoc genere magns deflexis.

A. Rufae: colore saltem thoracis in [[ worker ]] dominante rufo. Operiae omninm ocellis gaudent. (Sp. 5 - 11).

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica