Myrmica fuscula

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 935-936

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/79AF0036-669E-D78B-ACD9-4B2C4C1F35E8

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica fuscula
status

 

6. M. fuscula  HNS  .

Operaria: fusca nigricans sparse albido-pilosula, mandibulis, antenuis pedibusque sordide ferrugineo-pallescentibus; capite thoraceque longitudinaliter subtiliter rugulosis; spinis metanoti minutis dentiformibus; nodis petioli sublaevibus.

Mas: niger parcissime flavido-pilosula; mandibulis, antennis pedibusque sordide pallescentibus, flagellis et tarsis dilute pallidis; capite parvo thoraceque subtiliter striatulis; antennis 10 - articulatis; thorace portione antica nitida; alis totis lacteo-hyalinis, spinis metanoti nullis; nodis sublaevibus.

Operaria in Fennia australi rarius, ad Helsingfors sat frequens, nidulans locis arenosis, ericetosis. Marem (uni acui cum [[ worker ]] infixum) absque loco adnotato inter alias Formicidas Suecicas benigne communicavit Cel. Dablbom.

[[ worker ]]. Long. 1 - 1 1 / 4 lin. Caput magnum elongato-subquadratum fusco-nigrum, subliliter longitudinaliter striatulum, mandibulis et antenuarum flagellis sordide ferrugineo-rufescentibus. Area et lamina frontalis desunt. Antennae scapo longitudine articulorum 8 sequentium; pedicello obconico, sequentibns articulis 7 (3 - 9) brevissimis moniliformibus, 10 et 11 suborbiculatis majoribus, ultimo oblongo-ovato, apice parum acuto, longitudine duorum praecedentium. Occiput vix concaviusculum. Thorax longitudine capitis, antice latior, capite tamen angustior, subtiliter inordinate longitudinaliter striatulus vel rimulosus; metanotum spinula dentiformi utrinque, spatio inter et infra spinulas concavinsculo transversim subtiliter ruguloso. Nodi sublaeves, haud evidenter rugulosi. Pedes sordide pallidi, coxis, femprum et tibiarum mediis sordidioribus, femora infra concaviuscula. Abdomen capite parutn angustius ejusdemque fere longiludinis.

[[ male ]]. Long. 2 1 / 2 lin. (Credo eum huc pertinere, quia, quasi simul vel in ipso nido capta, eodetn acu infixa est cum [[ worker ]] a Cel. Dahlbom communicata). Mas proportione operariae suae in hoc genere euormiler magnus. Caput parvum longitudinaliter et suboblique subtiliter inordinate striatulum, mandibles atitennisque paludis, flagellis dilutioribus; articulo secundo flagelli longo tenui cylindrico, longitudine fere scapi vel (quod idem est) longitudine fere articulorum 4 sequentium (4 - 7), omnes ceteri breviter cylindrici, numerus articulorum flagelli est solum 9. Pa [[ ... ]] icti minutissimi. Mandibulae subsex-

denticulatae. Oculi prominuli, ocelli magni. Thorax gibbosus in medio longitrorsum linea tenui antice duplicata; portione antica media in mesonoti discum aculeangulariter extensa nitida obsoletissime utrinque transversim striatula, mesonoto cetero (portiones laterales) oblique subtiliter striatim ruguloso; thorax ceteroquin longitudinaliter subtiliter striatulus. Metanotum longitudinaliter subtiliter striatulum vestigio nullo anguli vel tuberculi utrinque. Alae totae albo-hyalinae, nervis tenuibus dilutissime cinerascentibus; anticae 2 3 / 4 lin. longae, area discoidali trapezoidea latere costse adverso triplo fere breviori quam ullum ceterorum trium laterum, area cubitali prima ut i ti Formicis subdivis. 3, area radiali apice parum aperta. Pedes graciles pallida, coxis, femoribus et tibiis ad maximam partem parum fusceseentibus, tarsis dilute flavidocinerascentibus. Nodi obsolete rugulosi. Abdomen longitudine fere capitis thoracisque nitidum late ovatum, segmento secundo margine apicali imprimis lateribus pallescente, ceteris segmentis quoque apicibus ejusdem coloris, sed obsolelioris.

Obs. Hic mas tanquam femina M. lacteipennis  HNS  Zett, descriptus in mserpto Cel. Dahlbomi exstat, at minus certe recte, nam omnibus praeditus est notis masculini sui sexus, an vero praesenti speciei merito adscribendus sit, hoc tantum ratione supra allala ductus conjicio. Nihil de operaria memorat Cel. Dahlbom in mserpto communicato.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica