Formica exsecta

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 909-911

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/63F06D78-1765-A3B1-0EB5-7910A4A960FD

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica exsecta
status

 

9. F. exsecta  HNS  .

Operaria: ferrugineo-rufa parum nitida, abdomine castaneoatro; palpis, antennarum flagellis et vertice fuscescentibus; occipite late emarginato; squama cordata, supra profunde exsecta; pedibus sparse pilosis.

Femina: testaceo-rufa flavido-pubescens nitida; palpis, antennis, fronte cum vertice, thorace supra et abdomine castaneoatris; clypei disco, mesosterno et mesopleuris fuscescentibus; occipite late emarginato; squama cordata vel supra profunde exsecta; alis hyalinis obsoletissime fuscedine tinctis, nervis cinereo-flavidis, stigmate parum fusciori.

Mas: niger parum nitidus brevius pubescens, genitalibus et pedibus vel totis vel ad partem testaceo-pallescentibus; occipite parum emarginato; squama transversim subrectaugulari crassa, supra late concaviuscula; alis hyalinis stigmate fusco.

Hab. saltem in patria usque in Lapponiam frequenter; versatur iisdem locis ac F. rufa  HNS  , sed magis aprica amare videtur; acervos minores, supra plerumque planos, construit. Examinat in Fennia praesestim circa d. 20 Julii. Marem adhuc d. 11 Aug. (1845) in Ostrobottnia media invenit Stud. F. Hellstroem. Feminam oviparam semel d. 8 Julii (eodem anno) in nido juxta Helsiugforsiam deprehendi.

[[ worker ]]. Long. 2 - 2 1 / 2 lin. Parum nitida, colorata ut supra dictum; minora tamen individua verticem castaneo-fuscam, antennas fere totas et pedum saltem tibias fuscescentes habent. A. F. rufa, cui leviter inspecta similis videtur, differt jam: mandibulis magis complanatis, occipite concavo, clypeo margine inferiori magis truncato, supra vestigio cannulas medianae, squama cordata h. e. ovata sursum parum latiori, supra semiovaliter excisa, colore abdominis atriori, pubescentia denique corporis conspicuiori (canitie sericeo-micante vix alia). Palpi labiales articulo ultimo oblongo, longitudine 3: tii. Metanotum a latere visum arcuatum. Pedes pilis sparsis obsiti; tibiis latere interiori versus apicem sparse setulosis. Segmentutn anale rufescens.

[[ queen ]]. Long. 3 1 / 4 lin. Sat longe flavido-pubescens valde nitida, capite fere lit in [[ worker ]]. Clypeus obsolete convexiuscula, margine infero tenui in medio recta late truncalo; vestigio vix ullo carinulae. Linea frontalis elevatiuscula. Oculi parce pilosuli, pilis his nonnullis parvis tenuibus apice flexis. Thorax mesonoto toto cum parte adjacente prothoracis, scutello, postscutello, mesopleuris et mesosterno obscurius vel dilutius infuscalis. Alas ut in diagnosi, stigmate pallide fusco; anticae 3 1 / 3 lin. longae. Pedes pubescentes, tibiis cum tarsis saepe cinerascentibus vel obscurioribus. Squama ut in [[ worker ]] valde compressa, profunde semiovaliter exsecta. Abdomen nitidum crebre subtiliter flavido pubescens, pubescentia ventris longiori. Basis abdominis truncata macula magna et segmentum anale rufa.

[[ male ]]. Long. 3 - 3 1 / 4 iin. Similis mari F. rufae, sed magis nitidus, occipite concaviusculo alarumque colore nullo statim distinguitur. Brevius flavido pubescens quam [[ queen ]], abdominis pubescentia subtiliori decumbente. Oculi, ut in [[ queen ]], tenuissime pilosuli; ocelli in cacumine verticis elevatiusculi. Alae hyalinae ne minimis, fere vestigiis fuscescentiae, nervis flavido-cinereis, stigmate fusco; anticas fere 3 1 / 4 lin. longas. Pedes vel pallescenti-cinerei, coxis obscurioribus vel femoribus fere totis cum tibiis tarsisque pallide testaceis pubescentia flavida cinerascentibus. Genitalia fere ut in F. rufa  HNS  . Marginibus segmentorum certo situ magis nitidis, concoloribus.

Obs. Sub nomine F. emarginata Latr  HNS  . a Cel. Dah 1 bom specimen quoddam feminenm male sub itinere mutilatum absque loco adnotato recepi. Simillima nostras descriptas F. exaectae videlur, sed alis magis fere albescentibus, nervis et stigmate flavidis, palporum labialinm articulo ultimo longiovi, cylindrico; alias differentias e reliquiis mutilatis eruere nequeo. Forte sit vera F. emarginata Latr  HNS  . Fourm. 163, pl. VI, fig. 33. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]], quae a F. exsecta  HNS  nostra bene est distincta: [[ worker ]] " squama subemarginata " (vel ut infra eodem loco definitur: " avec le bord superieur presque droit un peu echancre au milieu "); [[ male ]] [[ queen ]] alis albis nervis flavidis. Descriptio vero maris praecipue differentias praebet: " Le corps est d'un brun rougeatre. La tete est plus foncee, avec les mandibules plus rougeatres. Les antennes et les pattes sont d'un brun plus clair " & cet. 1. c. pag. 165. Mores et nidificatio praeterea omnino diversa. " Cette espece ( F. emarginata  HNS  ) etablit sa demeure dans les fentes des murailles et dans les vieux arbres. Elle sent nn peu le musc. Friande de sucreries elle penetre en quantite dans les armoires ou l'on en conserve, et y fait promptement un grand degat. " 1. c. - lu Fennia hucusque non detecta est, quantum scio, hasc species, in Europa media et australi frequenter obvia.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica