Myrmica acervorum

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 936-938

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/26C91E49-F177-ED22-AD2F-D305539F7BC5

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica acervorum
status

 

7. M. acervorum  HNS 

Fabr. Piez. 407, 50. Zett. Ins. Lapp. 451, 3. [[ queen ]] [[ worker ]]. Dahlb. mscrpt. M. lacteipennis Zett  HNS  . 1. c. 452, 5. [[ male ]]. Dahlb. mscpt. id.

Operaria: sordide rubida, sparse breviter pilosula, capite abdomineque supra nigro-fuscis, mandibulis et antennarum scapo basique flagelli ferrugineo-rufescentibus; capite longitudinaliter striatulo; thorace nodisque petioli rugoso-scabriusculis; spinis metanoti mediocribus.

Femina: sordide pallide rubida, sparse breviter pilosula, capitis, thoracis et abdominis partibus superioribus fusco-nigricantibus; mandibulis et antennarum scapo basique flagelli ferrugineorufescentibus; capite longitudinaliter striatulo; alis totis albo-hyalinis; spinis metanoti mediocribus; nodis parum scabris.

Mas: niger, capite inprimis et abdomine fusco-cinereo pilosis, tarsis dilute pallidis; antennis 12 - articulatis, scapo crassiusculo longitudine tantum articuli tertii; metathorace apice polito ulrinque angulatim tuberculato; alis lacteo-hyalinis.

Hab. minus frequenter per omnes regiones boreales. In alpibus Tornensibus see Cel. Zetterstedt. Mores et nidificado sicut praecedentium, in coloniis tarnen miuoribus vivit. Mas et iemina sat rari.

[[ worker ]]. Long, circ, 1 1 / 2 lin. Caput ut in precedente elongato-subquadratum fuscum, infra cum genis mandibulisque ferrugineo pallidum. Area frontalis nulla, sed clypeus supra juxta locum areae parum politus. Lamina frontalis ut in precedente li, e. prope nulla, infra tantum supra radices antennarum processible marginum dilatatis parvis, parum elevatis. Antennae 11 - articulatae; scapus longitudine articulorum 8 sequentium; flagellum pedicello obconico, articulis 6 sequentibus (3 - 8) brevissimis moniliformibus, pedicello angustiores, 9 et 10 suborbicularibus crassioribus, ultimo oblongo crassitudine duorum proxime procedentium et longitudine eorundem simul sumforum. Margo occipitalis concavus. Thorax totus rufo-rubidus, metanoto interdum obsolete fuscescente; sculptura parum rugosa, supra vix longitudinale, spinae metathoracis mediocres validiuscula, spatium inter et infra easdem coneaviusculum vix vel parum nitidum striis transverse obsoletis nonnullis. Pedes validiusculi sordide pallide rufi; femoribus in medio paululum infuscatis, subtus planis obsoletissime concaviusculis; tibiis extus sparse setulosis. Abdomen thorace paulo longius formae solitae, fusco nigricans, subtus ventre toto rubido-rufescente.

[[ queen ]]. Long. 1 2 / 3 lin. Caput ut in [[ worker ]], praeter quod ocellis minutis instructum est. Thorax (pro more apud feminas) tumidior quam in [[ worker ]], parum rugososcaber, ferrugineus, supra, praeter pronotum, fuscescens vel nigricans, mesopleuris quoque et sterno paulum fuscescenlibus; spinae metathoracis ut in [[ worker ]]. Alae albohyalinae nervia dilute cinerascentibus fere ut in praecedente directis; anticae long. 1 1 / 2 lin., area radiali aperta, area cubitali exteriori vagius (decussatione nervorum, ubi area cubitalis prima et secunda conjunguntur) rudimento indicata, quam in praecedente. Pedes pubescentes et setulosi etcet. sicut in [[ worker ]].

[[ male ]]. Long, circ. 1 3 / 4 lin. niger totus, tarsis solum dilute cinerascenti-pallidis. Caput longe fusco-cinereo-pilosum sublongitudinaliter (vel lateribus et subtus subreticulata) rugosum opacum, supra visum subcirculare. Mandibulae apice truncatae. Palpi parum visibiles. Oculi prominuli nudi, ocelli distincti. Antennae 12 - articulatae filiformes pubescentes, scapo crassiusculo piloso longitudine articuli 3: tii, pedicello brevi crassiori quam articuli proxime sequentes, ultimis iterum sensim indistincte paulo crassioribus. Thorax parum nitidus. obsoleteque longitudinaliter inordinate parce striatulus, suturis crenatis. Alaeut in [[ queen ]] anticae long. 1 1 / 2 lin. Pedes coxis et femoribus inprimis subtus longe cinereo-pubescentibus nigris, tibiis obsolete fusco-pallescentibus, tarsis ut supra dictum. Nodi et abdomen nitida nigra.

Obs. Quamquam minus aplatum huic speciei videtur nomen Fabricii, tamen ob prioritatem retineatur. Forte haec eadem est ac M. caespitum  HNS  Losana t. c. pag. 327, 3, sed character ibi datus - " bruno-rossegiante, col capo ed il torace longitudinalmente striati, con due spine nello scudetto ed i femori e le tibie nel mezzo dilatati. Lung. 0,003 " - nimis parce speciem adumbrat.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica