Myrmica lobicornis

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 932-933

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/22F6660C-3C39-B95A-110E-28794D2A1B42

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica lobicornis
status

 

4. M. lobicornis  HNS  .

Operaria: obscure rubida sparse flavido-pilosula, capite et abdomine fusco-nigrescentibus, maudibulis anteanisque rufescentibus; capite, thorace et petiolo longitudiualiter striatim profunde rugosis; antennarum scapo ad basin curvato, supra lobo transversim posito; metanoti spinis longis.

Femina: fusca sparse flavido-pilosula; mandibulis apice, antennis et pedibus pallide rufescentibus; capite, thorace et petiolo longitudinaliter striatim profunde rugosis; antennarum scapo ad basin curvato, supra lobo transversus posito; metanoti spinis longiusculis; alis hyalinis nervis et stigmate dilute cinerco-pallescentibus.

Hab. per totam saltem Fenniam sat frequens. Nidulatur in terra locis arenosis vel graminosis. Feminam circa medium m. Augusti rarius in Ostrobottnia boreali deprehendi. Marem hucusque ignoro.

[[ worker ]]. Long. 1 2 / 3 - 2 lin. Similis praecedenti, at minus forte robusta, colore jam et scapi formatione alia distincta. Mandibulae pallide ferrugineae apice summo luscescente. Area frontalis conspicua. Lamina frontalis ut in praecedente, marginibus infra utrinque dilatatis parum reflexis. Antennae obscurius, quam mandibulae, rulae; scapus lobo compresso antice parum concaviusculo, formas laminae subsemirotundatas, transversim supra flexuram prope basin posito. (Est hic lobus paullo major, compressior, neque oblique positus, sicut in praecedente). Caput lateribus reticulatim rugosum. Thorax et petiolus longitudinaliter crasse scabri, sordide fuscescenti-rubidi; nodi sculptura rugosa crassa inaequali longitudinali. Pedes sordide ferrugineo-pallescentes. Abdomen apice obsolete pallescens.

[[ queen ]]. Long. 2 1 / 2 lin. Similis quoque feminae praecedentis, sed colore et scapo aliter formato mox distincta. Mandibulas apicibus late pallide-rufescentibus. Area triangularis, lamina frontalis et scapus antennarum ut in [[ worker ]]. Thorax fuscus, pronoto antice inaequaliter crasse rugoso, ceteroquin longiludinaliter crasse striatus, infra et apice obsolete rubido-rufescens. Nodi fusci infra rubido-rufescentes, crasse sublongitudinaliter rugosi. Alae ut in prsecedente, sed fere adhuc obsoletius colore cinereo-pallescente dilutissimo: tinctae; anticae long. 2 1 / 3 lin. Pedes nitidi ferrugineo-pallescentes longe flavo pubescentes. Abdomen apice obscure fusco-rufescente.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica