Formica rufa

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 902-904

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/19D065F6-FF0D-9B8F-4578-67982C36F857

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica rufa
status

 

5. F. rufa Linn  HNS  .

Fn. Suec. 1721 [[ male ]] [[ queen ]]. Latr. Fourm. 143, pl. V, fig. 28. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]]. Fabr. Piez. 398, 11. Lepelet. S: t Farg. Hym. 201, 3. Dahlb. mscrpt, et Skand. Ins. 277, 185 commixta cum F. cunicularia  HNS  ?). F. obsoleta Zett  HNS  . Ins. Lapp. 449, 5. [[ queen ]] [[ worker ]] (teste Dahlb.) F. dorsata Panz  HNS  . Fn. fasc. 54, f. 1. [[ queen ]]. F. lugubris Zett  HNS  . 1. c. 449, 6. [[ male ]].

Operaria: testaceo vel rufo-ferruginea nuda, levissime cinereo micans, fronte cum occipite et abdomine castaneo-fuscis; clypei pronotique mediis, palpis, an tennis et pedibus nonnihil fuscescentibus; abdominis basi et ano ruio-maculalis; squama sursum rolundatim latiori vel subiriangulariter rotundata.

Femina: ferrugiueo-rufa nuda; fronte cum occipite, thorace supra (praeter metanotum) el abdomine polito (praeter basin, ventrem et anum) castaneo-nigris; clypei medio, palpis, antennarum flagellis, mesosterno saltern ad partem et tibiis tarsisque fuscescentibus; squama lata subtriangulariter fere rotundata margine supero inaequali; alis albescenti hyalinis a basi ad medium parum infuscatis, nervis fusco cinereis, stigmate fusco.

Mas: fusco-niger, parum cinereo nitens, sparse pubescens, pedibus et gcnitalibus plus minus rufescenlibus; oculis parce tenuiter pilosulis; squama subquadrata humili crassa, supra vix vel parurn concaviuscula; valvula veutrali pilosula saepe rufescente.

In nostris terris usque in Lapponia vulgaris silvarum pinearura incola. Acervos cumulatos magnos supra nidum congerit. Infestata ferocissime se defendit. Examinat in Fennia praesertim inter d. 10 - 20 m. Junii. Fennis audit haec et affines Kusiainen, Wiholainen, Suecis Stackmyra & cet.

[[ worker ]]. Long, circa 2 1 / 2 lin. coloribus ut in diagnosi. Caput infra linea media longitudinali tenui impressa, fundo nigrescente; palpis fere ut in F, herculeana formatis fuscis, mandibulis subocto-denticulatis, clypeo convexiusculo in medio leviter carinato, atrinque ad basin mandibularum foveola impressa, margine infero integro; lamina frontali marginibus minime reflexis. Antenna long. circ. 1 1 / 4 lin., scil, scapus 2 / 3 lin. et flagellum 3 / 4 lin. Oculi parvi parum prominuli, nigri; ocelli minuti. Pro- et metathorax, pulvinar commune anterius thoracis efficientes, immersione dorsali compressioneque laterali a metathorace, humiliorem thoracis partem efficiente, discreti. Pronotum interdum macula fuscescente. Metathoracis longitudo dorsalis duplo brevior est quam longitudo apicis declivis. Pro- et mesosternum linea mediana tenuiter canaliculata; hoc praeterea fossula plana oblonga utrinque. Squama sursum rotundatim dilatata margine vix vel parum inaequali, Abdomen longitudine thoracis cum petiolo, rotundato-ovatum, leviter cinerascenti-micans, omnino fere nudum (pilis tantum parvis parcissimis in discis segmentorum), ventre anoque pilis conspersis distinctioribus; segmentis apice obsoletissime pallescentibus.

[[ queen ]]. Long. 3 3 / 4 - 4 lin. Caput fere sicut in [[ worker ]] constructum, latitudine thoracis, sed oculis parce pilosulis. Palpi et antennarum flagellum fusca, scapo quoque interdum fuscescente, ut in [[ worker ]]. Thorax subovatus, lineis tribus mesonoti fere ut in herculeana [[ male ]]. Alae ut supra; anticae 4 1 / 4 lin. longae. Pedes coxis, trochanteribus femoribusque rufo-ferrogineis, femoribus interdum et coxis antice fuscescentibus; tibiis tarsisque parum fuscescentibus. Abdomen longitudine thoracis subglobosum supra et infra parum deplanatum, valde politum, punctura tantum microscopica subtilissima; basis abdominis versus petiolum truncata, ventre, apicibus segmentornm et ano rufo-ferrugineis atque ut in [[ worker ]] sparsim parce pilosis.

[[ male ]]. Long. 3 1 / 2 - 3 3 / 4 lin. Caput parvum a latere visum oblongo-ovatum, mandibulis bidenliculatis, oculis magnis oblongis (nec ut in F. herculeana [[ male ]] ovali-rotundatis) prominulis, parce pilosulis, area frontali triangulan nitidiuscula. Pleura, metanotum, squama et abdomen praesertimque venter plus minus nitidis. Alae ut in diagnosi feminae. Pedes aut ferrugineo-testacei coxis plus minus fuscis vel femoribus tantum fuscescentibus vel toti fuscescente. Abdomen longitudine thoracis cum capite. Reliqua ut in diagnosi.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica