III. AGRION BARBARA .

A. Viridi-aenea, subtus lateribusque flava, capitis parte postica, et thoracis lineis tribus longitudinalibus, flavis.

(*) Species fere omnes hujus sectionis, ab auctoribus plerisque ut varietates unius speciei (Agr. puellse) habebantur. His ego in Monographia Agrionum Bononiensium, species nonnullas novas constitui; et optimo quidem jure, ut mihi videtur; non solum enim harum specierum marem feminamque pluries in copula cepi, sed etiam iteratis observationibus compertum habeo, nunquam ullius harum specierumaut marem aut feminam copula jungi cum mare aut femina alius speciei: praeterea omnes illae species characteres constantes offerunt, quibus facile ab invicem distingui queunt. Quae omnia aeque affirmari possunt de novis nunc additis speciebus.

Agr. barbara. Fabr. Ent. Syst. suppl., p. 286, 2-3 fern.

Agr viridis. Vandebl. Agrion. Bonon., no 2.

Schaeff. Icon. Ins., Ratisb., tab. 117, f. 4 <5 1

Mas. Caput viridi-aeneum, postice et subtus flavum. Oculi fnsci, subtus flavi. Thorax supra lateribusque viridi-aeneus, lineis tribus subobsoletis flavis. Abdomen viridi-aeneum, apice cinereo, subtus flavum. Appendices anales fuscae Pedes pallidi, femoribus extus, tibiis intus, tarsisque nigris. Alae albae in quiete patulae, macula marginali fusca.

Femina. Mari colore similis: sed lineae flavae thoracis magisdistinctae; ultimum segmenturn abdominis flavum, striga dorsali tenui, aenea: appendices anales brevissimae, flavae; macula marginalis alarum fusca, dimidia alba.

Long. M. 16 lin. F. 18 l. Ext. al, M. 18 l. F. 24, l.

Habitat in Italia, Bononiae. Mus. nostr.